The Centiloquium Attributed to Ockham

by Philotheus Boehner, O. F. M. in Franciscan Studies, Vol. 2, No. 3 · September–November 1942

p. 251

THE CENTILOQUIUM ATTRIBUTED TO OCKHAM

Part VI

[38ª CONCLUSIO]

A Trigesima octava conclusio est:

QUOD HOMO CHRISTUS FUIT ALIQUID, QUANDO NIHIL FUIT HOMO CHRISTUS.

Ista conclusio statim patet ex immediate praecedente, quia homo Christus fuit aliquid in A instanti; nam homo Christus fuit aliquid ab aeterno; ergo homo Christus fuit aliquid in A instanti. Et tamen in A instanti nihil fuit homo Christus, quia in A instanti Filius Dei non fuit homo Christus, quia tunc non erat conceptus, nec aliquid aliud a Filio Dei fuit in A instanti homo Christus; ergo nihil in A instanti fuit homo Christus.

B Sed contra: Si sic, sequeretur, quod particularis affirmativa sive indefinita affirmativa converteretur, quia ista: homo Christus in A instanti fuit aliquid, secundum istam conclusionem non posset converti, quia haec est falsa: aliquid fuit in A instanti homo Christus.

C Ad istud breviter dicitur concedendo, quod non semper potest particularis affirmativa vel indefinita affirmativa converti formaliter et directe, sed sufficit aliquando, quod convertatur indirecte sive circumcluctive, et sic est in proposito. Nam ista propositio: homo Christus fuit in A instanti aliquid, debet sic converti: aliquid fuit in A instanti homo, demonstrando illud, quod nunc est homo Christus, vel quod alias fuit homo Christus, sicut posito quod Sortes, qui per viginti annos ante A fuit homo, nunc primo sit albus, ita quod numquam prius fuerat albus, tunc haec est vera: hoc album prius fuit Sortes. Quod probatur sic: iste Sortes prius fuit Sortes, iste Sortes est hoc album, ergo hoc album prius fuit Sortes; et tamen haec est falsa: Sortes prius fuit hoc album, quia per casum Sortes numquam prius fuit albus; et ideo ista propositio: hoc album prius fuit Sortes, debet sic converti: Sortes prius fuit hoc, demonstrando istud, quod nunc est album. Et hoc sufficit ad talium propositionum conversionem. Vel secundum aliquos sic: Sortes prius fuit hoc, quod nunc est album, de cuius diversitate non curo ad praesens.

[39ª CONCLUSIO]

A Trigesima nona conclusio est ista:

QUOD EX NON-SUBSTANTIIS POTEST FIERI SUBSTANTIA.

Quae declaratur sic: Ex accidentibus potest fieri substantia, ergo ex non-substantiis potest fieri substantia. Ista consequentia est de se nota,

38, A: 1. nam.../om. A. 2. compositus E. B: 1. simpliciter add. E. C: 1. Nam.../om. A. 2. vel.../om. E.

C: 3. annos.../boras E. 4. fuit E. 5. veritatem et add. E. 6. debet converti add. E. 7. multum quo add. E.