The Centiloquium Attributed to Ockham

by Philotheus Boehner, O. F. M. in Franciscan Studies, Vol. 2, No. 3 · September–November 1942

p. 252

et antecedens declaratur: Nam si quis comederet hostias consecratas et biberet vinum consecratum et nullis aliis cibariis uteretur, convenienter nutriretur, et per consequens ex tali nutrimento generaretur sanguis et ex sanguine caro et alia membra secundum exigentiam rei nutritae. Et communis opinio tenet, quod in hostia consecrata nihil aliud est quam corpus Christi et ipsemet Christus et anima Christi et accidentia: quantitas et albedo sive rubedo, sapor et odor et consimilia accidentia, quae ponuntur ibidem existere sine subiecto. Sed clarum est, quod corpus Christi non transit in substantiam rei alendae, quia corpus Christi non corrumpitur. Et hoc est quod expresse dicit beatus Augustinus in illa communi propositione: "Non tu me mutabis in te sicut cibum carnis tuae, sed tu mutaberis in me." Et loquitur in persona Christi. Ergo nec anima Christi nec ipsemet Christus transeunt in substantiam rei alendae, sicut de se notum est. Relinquitur ergo, quod ista accidentia nutriunt et transeunt in substantiam rei alendae; ergo ex accidentibus potest fieri substantia.

Item: Ex nihilo potest fieri substantia, ergo a multo fortiori ex accidentibus potest fieri substantia. Consequentia videtur evidens, et antecedens est fidei, quae ponit Deum creasse ex nihilo mundum.

[Obiectiones]

B Sed contra istam conclusionem instatur, quia oppositum dicit Aristoteles expresse 1 Physicorum, ubi vult, quod ex non-substantis non potest fieri substantia.

Item: 2 De Generatione ubi vult, quod ex eisdem sumus et nutrimur; sed nos non sumus compositi ex accidentibus, quantum ad corpus, sed ex elementis et elementatis, ergo ex accidentibus nos non nutrimur sed ex elementatis.

Item: si ex accidentibus potest fieri substantia, sequitur, quod generatio posset esse sine subiecto. Falsitas consequentis sufficienter patet 1 Physicorum et 1 De Generatione, ubi Aristoteles ratione generationis, quae non potest fieri sine subiecto, sicut nec aliquis alius motus, necessitatur ponere materiam primam. Et consequentia patet, quia in tali generatione, qua substantia generatur ex accidentibus, non est subiectum, quia illud corrumpitur, nec substantia generanda est subiectum, quia illa non est per totam generationem, nec est ibi aliquid aliud, quod potest poni subiectum, sicut de se patet. Relinquitur ergo, quod talis generatio erit sine subiecto.

39, A: 1. et nullis ... / om. E.

2. om. A.

3. Confess. 7, 10 (16); PL t. 32, c. 742 (V. nota marg. 8. Confessionum).

4. et transeunt ... / om. E.

B: 1. l. c. cap. 4, 3; ed. cit. t. 2, p. 254.

B: 2. om. A.

3. l. c. cap. 8, 4; ed. cit. t. 2, p. 463.

4. l. c. cap. 7; t. 2, p. 256s.

5. l. c. cap. 4, 5-6; t. q., p. 440.

6. non est ... / om. V.

7. motio E.