The Centiloquium Attributed to Ockham
by Philotheus Boehner, O. F. M. in Franciscan Studies, Vol. 2, No. 3 · September–November 1942
p. 284
ponuntur termini numerales communicantes vel significantes aliquos numeros vel aliquem numerum, qui recipit praedicationem omnium aliorum.
(Ad secundum et tertium patet satis, quid dicendum est ex praedictis.)
[67 CONCLUSIO]
A Sexagesima septima conclusio est ista:
QUOD ALIQUIS NUMERUS NON EST PLURA UNITATE INDIVISIBILI.
Quae declaratur sic: Iste numerus trium personarum in divinis est unitas indivisibilis, quia est essentia indivisibilis; ergo iste numerus non est plura ista unitate indivisibili. Ista consequentia satis patet de se et potest probari expositorie sic: iste numerus isto modo non est plura; iste numerus est ista unitas indivisibilis; ergo ista unitate iste numerus non est plura. Item: iste numerus non est plura, ergo iste numerus non est plura ista unitate indivisibili. Ista consequentia est de se nota, et antecedens patet: quia iste numerus non est plura entia, ergo non est plura.
[68 CONCLUSIO]
A Sexagesima octava conclusio est ista:
QUOD ALIQUIS EST NUMERUS, CUIUS UNITAS EST AEQUALIS TOTI.
Ista conclusio patet: quia Pater in divinis, qui est unitas Trinitatis divinae, est aequalis toti Trinitati.
[69 CONCLUSIO]
A Sexagesima nona conclusio est ista:
QUOD ALIQUIS EST NUMERUS PAR, QUI NON POTEST DIVIDI IN DUO AEQUALIA.
Quae declaratur sic: Ista dualitas, demonstratis Patre et Filio in divinis, non potest dividi in duo aequalia; ista dualitas est numerus par; ergo aliquis numerus par non potest dividi in duo aequalia. Maior patet: quia Pater et Filius non sunt duo aequalia, sicut habetur manifeste ex illo symbolo: Aeternus Pater, aeternus Filius, aeternus Spiritus Sanctus, et tamen non sunt tres aeterni, sed unus aeternus; ergo pari
C: 13. hic transp. "non" E.
14. () om. V.
67, A: 1. Abhinc usque ad finem alia manus V.
2. numerali E.
3. hic et infra excepto seq. individualis E.
67, A: 4. numero E.
5. unitas individualis et pro seq.: isto numero E.
69, A: 1. elicitur plane E; pro seq. vide Symb. Athanas.