The Centiloquium Attributed to Ockham

by Philotheus Boehner, O. F. M. in Franciscan Studies, Vol. 2, No. 3 · September–November 1942

p. 283

[Obiectiones]

B Sed contra istam conclusionem instatur:

[1] Quia si sic, tunc sequeretur, quod esset quaternitas in divinis. Falsitas consequentis habetur extra de Summa Trinitate et Fide Catholica. Et consequentia declaratur, quia in divinis sunt quatuor numeri distincti. Ergo in divinis sunt quatuor res distinctae. Ista consequentia videtur evidens, quia arguitur ab inferiori ad superius affirmative sine distributione (sicut sequitur: homo est, ergo animal est; quatuor homines sunt, ergo quatuor res sunt).

[2] Item in divinis sunt quatuor numeri distincti; ergo in divinis sunt quatuor unitates distinctae. Ista consequentia patet: quia quilibet numerus est multitudo composita ex distinctis unitatibus.

[3] Item: in divinis sunt quatuor numeri distincti; ergo in divinis est quaternitas.

[Ad obiectiones]

C Ad primum istorum dicitur, quod istud argumentum non potius potest fieri in divinis quam in creaturis, posito quod accipiantur tres animae indivisibiles, quarum animarum numerus ternarius vocetur A, et sit una anima anima Petri, et secunda Pauli, et tertia Joannis; et vocetur numerus binarius animae Petri et animae Pauli B, et numerus binarius animae Pauli et animae Joannis C, et numerus binarius animae Joannis et animae Petri D, et arguatur totaliter sicut prius. Ex quo sequitur, quod ubicumque sunt tres animae indivisibiles, ibi sunt quatuor numeri distincti, ergo quator res distinctae. Ad istud igitur dicitur negando istam consequentiam duplici de causa: Primo, quia sicut per 58 conclusionem superius declarabatur, non semper et praecipue in divinis valet consequentia ab inferiori ad superius affirmative sine distributione. Secundo, quia in creaturis etiam in terminis naturalibus non oportet talem consequentiam valere secundum aliquos, nisi addatur in antecedente, quod illi numeri sint non communicantes, et quod unus illorum non recipiat praedicationem aliorum coniunctim vel divisim, quorum utrumque in proposito falsificatur: primo, quia omnes isti quatuor numeri sunt communicantes, quia aliquid, quod est pars unius numeri est pars alterius numeri; secundo, quia numerus ternarius, qui est A, est pars alterius binarii, scilicet C, D; et ideo non oportet consequentiam valere. Nec confirmatur omnino per exemplum, quia in illo non

B: 1. consequens est falsum et baereticum, ergo etc. add. E. C: 3. individuales E. 2. patet et elicitur ex decretali E; 4. et E. cf. 1. c. supra. 5. om. E. 3. quia ... / om. E. 6. om. E. 4. ( ) om. V. 7. et ... / om. E. 5. est clara E. 8. illi ... / om. E. 6. infinitas numerorum E. 9. unus ... / nullus eorum E. 1. individuales E. 10. om. E. C: 2. om. E. 11. pars ... / alii tres E. 12. b add. E.