The Centiloquium Attributed to Ockham
by Philotheus Boehner, O. F. M. in Franciscan Studies, Vol. 2, No. 3 · September–November 1942
p. 286
etiam, quod (licet) ista Trinitas sit omnipotens, istae tamen tres non sunt omnipotentes. Et totum sequitur ex una radice, scilicet quod non sunt tres omnipotentes, quia si essent plures, tunc essent duo vel tres (omnipotentes).
Sed forte dicitur ab aliquibus, quod non sequitur: plures sunt omnipotentes, ergo duo sunt omnipotentes, sed bene sequitur: ergo duo vel duae sunt omnipotentes. Sed hoc non videtur verum nec totaliter concordare cum sententia symboli, quia pari ratione posset dici, quod non duo sint domini in divinis sed duae, quia duae personae vel tres personae essent domini in divinis, et per consequens essent plures domini in divinis, quod in symbolo expresse refutatur ubi dicitur: et tamen non tres domini, sed unus est Dominus.
[73 CONCLUSIO]
A Septuagesima tertia conclusio est ista:
QUOD PLURES SUNT RELATIONES IN DIVINIS.
Quae conclusio declaratur sic: quoniam si relatio accipiatur pro termino relative significante, tunc clarum est plures in divinis esse relationes, quia plures sunt ibi termini relative significantes, utpote isti termini: Pater, Filius et Spiritus Sanctus, et non tantum isti termini, verumetiam eorum abstracta, ut paternitas, filiatio, spiratio sive processio. Et secundum istum modum loquendi ulterius sequitur, quod plures sunt relationes in divinis quam tres, sicut ex iam dictis patet. Si vero relatio accipiatur pro re, quae non est signum vel terminus, sicut quasi omnes theologi tenent, tunc adhuc per fidem oportet tenere plures relationes in divinis existere, utpote paternitatem realem et filiationem realem et spirationem realem, ad quas relationes reales ponendas, iudicio ecclesiae semper salvo, nulla videtur ratio cogens: quia sicut in creaturis a maiori multitudine modernorum ponitur relationem nihil aliud esse quam terminum relative significantem, sic etiam in divinis, fide semper salva, poni posset probabiliter.
Et si dicatur, quod nisi relatio realis poneretur firmiter in divinis, non haberetur, qualiter una pars ab alia distingueretur, quia per solam proprietatem relativam sive per relationes in divinis personae ponuntur distingui. Sed ad illud faciliter diceretur, quod ex quo ab omnibus theologis ponitur relationem in divinis et relatum, utpote paternitatem
72, A: 5. om. V. 6. plures E. 7. non sunt E. 8. t. e. / non sunt E: pro seq. duae res E. 9. om. V. 10. bic... diceretur E. 11. sed... / ergo duae omnipotentes E. 12. verum... / om. E. 13. quod... / in divinis duo domini E. 14. sunt E.
72, A: 15. domini in d. / personae tamen expresse in symbolo verificatur oppositum E.
73, A: 1. relativo E. 2. om. E. 3. non... / per signum et terminum significatur E. 4. maiori... / multis modernis E. 5. a modernis E. 6. potest E. 7. ponitur... / habetur pro eodem relatio in divinis et relativum et E.