The Centiloquium Attributed to Ockham

by Philotheus Boehner, O. F. M. in Franciscan Studies, Vol. 2, No. 3 · September–November 1942

p. 287

et Patrem synonymice idem esse, quod Pater differet a Filio scipso, quamvis nulla talis realis relatio poneretur.

[74 CONCLUSIO]

A Septuagesima quarta conclusio est ista:

QUOD NON OMNIS RELATIO IN DIVINIS EST PERSONALIS, AD ISTUM SANUM INTELLECTUM, QUOD ALIQUA EST RELATIO IN DIVINIS COMMUNIS OMNIBUS ET NON TANTUM PROPRIA UNIL.

Ista faciliter declaratur: quia sicut Pater et Filius sunt relativi, ita scientia et scitum vel scibile, intellectio et intellectum, volitio et volitum, et dilectio et dilectum; et omnes istae relationes personis omnibus sunt communes, quia omnes personae divinae sunt scientia divina et dilectio divina et volitio divina et sic de consimilibus.

[75 CONCLUSIO]

A Septuagesima quinta conclusio est ista:

QUOD EST ALIQUA RELATIO IN DIVINIS, QUAE NON NATURALITER FACIT DISTINCTIONEM.

Ista statim patet ex praecedente, quia relatio scientiae ad scitum in divinis nullam penitus facit distinctionem, quia scientia et scitum sunt simpliciter idem, et consimiliter dilectio et dilectum, cognitio et cognitum et sic de consimilibus. Ex quo sequitur corollarie, quod non omnis relatio in divinis ponitur propter aliquam distinctionem faciendam.

[76 CONCLUSIO]

A Sexagesima sexta conclusio est ista:

QUOD QUAEDAM RELATIO IN DIVINIS EST PROPRIA UNI PERSONAE TANTUM, ET QUAEDAM DUABUS TANTUM, ET QUAEDAM OMNIBUS TRIBUS.

Ista conclusio declaratur sic: paternitas est propria personae Patris tantum, et consimiliter filiatio Filio et spiratio passiva Spiritui Santo; et spiratio, qua Pater et Filius spirant Spiritum Sanctum est communis duabus personis tantum, scilicet Patri et Filio; et scientia sive dilectio sive cognitio est communis omnibus personis.

73, A: 8. simpliciter E.

9. om. E.

74, A: 1. tribus E.

2. rel.../relativa E.

3. essentia V.

4. intellectio E.

5. voluntas divina et add V.

75, A: 1. om. E.

75, A: 2. quia.../om. E. et transp. seq. ...et/post "divinis" supra.

3. cognitio.../esc. E.

76, A: 1. om. E.

2. om. E.

3. om. E.

4. passiva.../om. V.

5. et non plus de ista add. E.