The Centiloquium Attributed to Ockham

by Philotheus Boehner, O. F. M. in Franciscan Studies, Vol. 2, No. 3 · September–November 1942

p. 300

[98ª CONCLUSIO]

A Nonagesima octava conclusio est ista:

QUOD NON TANTUM BEATI, VERUMETIAM QUILIBET VIATOR, AEQUALITER TENENTER DILIGERE DEUM.

Et probatur totaliter sicut praecedens.

[99ª CONCLUSIO]

A Nonagesima nona conclusio est ista:

QUOD DAMNATUS TENETUR TANTUM DILIGERE DEUM, SICUT SALVATUS SIVE BEATUS.

Quae probatur sic: Damnatus tenetur diligere Deum ex tota mente, ex tota virtute et ex tota anima, et non plus tenetur beatus; ergo damnatus tantum tenetur diligere Deum sicut beatus. Ista consequentia videtur evidens. Et secunda particula antecedentis patet, scilicet quod non plus beatus tenetur Deum diligere quam ex tota mente etc. Et prima particula antecedentis, scilicet quod damnatus diligere tantum tenetur ex tota mente etc., probatur: damnatus, antequam damnatus fuit, tenebatur diligere Deum ex tota mente etc. et non minus post damnationem tenetur diligere Deum ex tota mente. Ista consequentia videtur bona, et prima particula antecedentis est principium in theologia, scilicet quod quilibet viator tenetur diligere Deum ex tota mente etc., sicut plane patet ex evangelii sacro textu. Sed quod damnatus non minus tenetur diligere post damnationem quam ante patet ex hoc, quia Deus damnatum iuste damnavit; et propter iustum factum et bonum et bene factum a nullo minus tenetur diligi. Item aequaliter est Deus diligibilis ante damnationem et post; ergo ante damnationem et post aequaliter diligi Deus tenetur.

[100ª CONCLUSIO]

A Centesima conclusio est ista:

QUOD DAMNATUS TANTUM TENETUR DILIGERE DEUM, QUIA IPSUM DAMNAVIT, SICUT BEATUS, QUIA IPSUM BEATIFICAVIT.

Quae probatur sic: propter aeque iustum factum vel potius maius iustum factum tenetur faciens tale factum aequaliter diligi vel saltem non minus diligi; sed Deus damnando damnatum aeque iuste vel

98, A: 1. immo aequaliter quilibet viator etiam tenetur Deum diligere. / add. partim transp. E.

99, A: 1. sive... / om. E.

2. ex... / om. E.

3. om. E.

4. om. E.

5. om. V.

6. om. E.

7. tenetur... / ergo etc. E.

99, A: 8. om. V.

9. om. V.

10. om. E.

11. Et E.

12. om. E.

13. e. h. / om. E.

14. Deus add. E.

15. ergo E.

100, A: 1. magis E; seq. om. V.

2. damnando... / damnatis E.