The Centiloquium Attributed to Ockham
by Philotheus Boehner, O. F. M. in Franciscan Studies, Vol. 2, No. 3 · September–November 1942
p. 299
sic, sequeretur, quod ultimus finis non esset optimus, quod patet esse falsum, quia si sic, sequeretur, quod aliqua meliora ordinarentur ultime ad minus bona; nec etiam est pars ultimatae mercedis, quia vel Deus est ultimata merces, et sic sequitur, quod non est pars (ultimatae mercedis), quia Deus secundum suam Deitatem non habet partes, vel aliquid aliud a Deo, quod non potest poni, quia sic Deus non esset summe diligendus, quod est contra principium theologicum ab illa auctoritate evangelica acceptum: Diliges Dominum Deum tuum ex tota anima tua, ex tota mente et ex tota virtute.
[97 CONCLUSIO]
A Nonagesima septima conclusio est ista:
QUOD QUILIBET SALVATUS SIVE BEATUS AEQUALITER TENETUR DILIGERE DEUM.
Ad istum intellectum, quod beatior non plus tenetur Deum diligere quam minus beatus. Ista conclusio declaratur sic: quia quilibet istorum ex tota mente, ex tota virtute, ex tota anima tenetur diligere Deum, ergo non plus tenetur unus quam alius. Ista consequentia videtur evidens. Et antecedens patet ex evangelii textus (supra allegato).
Item: si non, tunc beatior plus teneretur diligere (Deum pro tunc), et hoc ratione maioris mercedis; sed hoc est falsum, sicut patet per 92a conclusionem (patet ergo etc.).
Item: cuiuslibet beati obiectum beatitudinis est aeque diligibile, quia est ipsemet Deus; ergo quilibet aequaliter tenetur diligere Deum.
B Sed contra (istam conclusionem instatur sic: quia) qui plus a Deo recipit et pro quo Deus magis facit, plus tenetur diligere; sed huiusmodi est beatior; ergo beatior plus tenetur diligere Deum.
C Ad istud breviter dicitur negando maiorem, quia nullus plus tenetur diligere quam ex tota mente, ex tota virtute et ex tota anima, et quilibet tantum tenetur, sicut dictum est. Unde totalis causa, quare Deus tenetur diligi super omnia et praecise dicitur, quia ipse est Deus, et non quia plus vel minus uni vel alteri facit.
96, A: 5. est et pro seq. optimum. E.
6. si.../aliter E.
7. bonum E.
8. om. E.
9. ultima E.
10. () om. V.
11. non.../posset E.
12. si add. E.
13. sumptum E. Cf. Mc. 12, 31.
14. om. V. (et seq. "tuum").
15. ex.../om. E (tua om. V).
97, A: 1. virtute.../om. E.
2. om. V.
3. () om. V.
4. om. E.
5. tenetur E.
97, A: 6. () om. V.
7. om. E.
8. sicut.../om. V.
9. () om. V.
10. om. V.
11. om. V.
B: 1. () om. V.
2. ab eo V.
3. facit E.
4. om. V.
C: 1. cancell. in V.
2. virtute.../om. E.
3. dicitur.../causa quia V.
4. non.../quia ipse plus uni quam alteri pro ut vult facit E.