The Prologue to Ockham's Exposition of the Physics of Aristotle

by Gaudens E. Mohan, O.F.M. in Franciscan Studies, Vol. 5, No. 3 · September–November 1945

p. 238

Expositio super octo libros Physicorum.

Oxford Manuscript (Merton Coll. 293)

Valde reprehensibilis videtur qui in sua perfectione acquirenda torpescit, cum omnia alia ab homine viventia et non viventia, sentientia et non sentientia..... sibi competentibus, nisi impediantur, diligenter insistant. Inter perfectiones autem humanas una de maioribus scientia aestimatur; circa quam Aristoteles, ut eam sibi acquireret et aliis influeret, per doctrinam sollicite laboravit. Nam praeter scientias rationales, morales, et divinas, naturali scientiae operam dedit. Secunda autem pars scientiae naturalis traditae ab Aristotele est liber Physicorum cuius expositionem ad praesens intendo.

Sed antequam.... (Page 239)

videntur, sine invidia communicem, quia animo solummodo investigandi, non pertinacia contendendi, nec in alicuius iniuriam ad explanationem eorum quae Aristotelis sunt exquisita laboribus sine temeraria assertione procedam; et sicut nonumquam aliquorum opiniones cum omni modestia sine malitia [reprehendo], ita paratus sum, etiam sine impatientia, si aliquid dixero non consonum veritati reprehendi.

Caveat tamen corrector ne in malis principiis consuetudo aut favor aut odium de correctore nonumquam faciat perversorem, et advertat quod non possum me singulorum opinionibus, quae se mutuo reprobant, coaptare.

Sane, licet vir iste multa et magna divinitus adiutus invenerit, nonnullos tamen impeditus humanitus errores immiscuit veritati.

Eapropter opiniones recitandas mihi nullus ascribat, cum non quid iuxta veritatem catholicam sentiam, sed quod istum philosophum approbasse, vel secundum sua principia, ut mihi videtur approbare debuisse putem, referre proponam. De intentione alicuius diversa et adversa, cum ipse Scripturae Sacrae auctor non fuerit, sine periculo animae licitum est sentire; nec in hoc error contrahit pravitatem. Quinimo, in exercitatione huius unicuique sine periculo animae licitum est sentire nec liberum reservatur iudicium.

Expositurus itaque naturalem Aristotelis philosophiam a libro Physicorum incipiam: qui primus est.

1. not. marg. illegibilis M 2. marg. V

Vatican Manuscript (Vat. lat. 3062)

Philosophos plurimos sapientiae titulo decoratos, qui tamquam luminaria fulgida splendoris scientiae ignorantiae tenebratos caligine illustrant, aetas praeterita protulit et nutrivit. Inter alios autem philosophos, peritissimus Aristoteles non parvae nec contemnendae doctrinae praeclarus apparuit; qui, quasi linceis oculis, subtiliora (?) naturae rimatus, philosophiae naturalis abscondita posteris revelavit.

Et quoniam quidem multi libros eiusdem conati sunt exponere, visum est mihi et multis studiose rogantibus quid de eius intentione senserim ad studentium utilitatem conscribere. Nec quisquam, nisi invidus, mihi debet esse molestus, si ea quae probabilia mihi