The Prologue to Ockham's Exposition of the Physics of Aristotle
by Gaudens E. Mohan, O.F.M. in Franciscan Studies, Vol. 5, No. 3 · September–November 1945
p. 239
Sed antequam ad expositionem textus accedam, aliqua praeambula, sicut in principio Logicae feci, praemittam. Et quia forte expositio super Logicam ad manus aliquorum non deveniet, qui tamen istam forte videbunt, idcirco aliqua ibidem dicta hic replicare, addendo aliqua, non pigebit.
Est ergo primo videndum quid est scientia in generali. Secundo, aliquae distinctiones huius nominis 'scientia' sunt ponendae; tertio, ex dicendis' sunt aliquae conclusiones eliciendae; quarto, de Scientia Naturali, magis in speciali, est videndum.
Circa primum dicendum est quod scientia vel est quaedam qualitas existens subiective in anima vel est collectio aliquarum talium qualitatum animam informantium; et loquor tantum de scientia hominis. Hoc probatur: quia non minus est scientia quae est habitus, talis qualitas quam actus scientiae, sed actus scientiae est talis qualitas; ergo, et scientia, quae est habitus, est talis qualitas. Major videtur manifesta; minorem probo: Quia impossibile est contradictoria successive verificari de aliquo subiecto, nisi sit aliqua mutatio; scilicet acquisitio alicuius rei vel deperditio vel productio vel destructio vel motus localis; sed nulla tali mutatione existente in aliquo alio ab anima rationali potest anima intelligere quod non prius intelligebat per hoc quod vult intelligere aliquid quod non prius intellexit; ergo anima habet aliquod quod prius non habuit. Sed illud non potest dari nisi intellectio vel volitio; ergo volitio vel intellectio est aliqua talis qualitas; sed qua ratione volitio est talis qualitas eadem ratione et intellectio. Et per consequens eadem ratione habitus scientiae est talis qualitas, vel aggregans tales qualitates.
Praeterea, potentia quae habet quod prius non habuit est magis habilis et prona ad actum quam prius; sed manifeste experimur quod post multas cogitationes est aliquis habilior et pronior ad consimiles cogitationes nunc quam prius; ergo aliquid habet nunc quod prius non habuit. Sed illud non potest poni nisi habitus; ergo habitus est subiective in anima. Sed non potest esse aliquid tale subiective in anima nisi sit qualitas; ergo habitus est qualitas. Et per consequens multo fortius habitus, qui est scientia, est qualitas animae.
Circa secundum sciendum quod scientia multipliciter accipitur, et sunt variae distinctiones scientiae etiam non subordinatae. Una est quod scientia uno modo est certa notitia alicuius veri, et sic sciuntur aliqua per fidem tantum, sicut dicimus nos scire quod Roma est magna civitas quam tamen non vidimus; et similiter dico quod scio istum esse patrem meum et istam
3. perveniet V4. alia V5. dictis V6. marg. M7. om. V8. aliquid add. V9. aliquid V10. alia V11. om. V12. nihil add. V13. non add. V14. et prona] om. M15. esse...] aliquid tale esse V16. una est] uno modo V17. uno modo] om. V18. om. V