The Prologue to Ockham's Exposition of the Physics of Aristotle
by Gaudens E. Mohan, O.F.M. in Franciscan Studies, Vol. 5, No. 3 · September–November 1945
p. 246
aliquid scitur. Si autem supponat personaliter, tunc est falsa quia quaelibet singularis est falsa. Et ita diversa suppositio eiusdem termini bene facit ad hoc, quod de eodem termino vere negetur aliquid et vere affirmetur. Nam si in ista: 'homo est species', 'homo' supponat simpliciter, haec est vera. Et si in ista : 'homo non est species', idem terminus supponat personaliter, illa est etiam vera. Sed quod illa res quae est extra propter unam considerationem meam sit mutabilis et propter aliam considerationem meam sit immutabilis est simpliciter falsum et asinine dictum, sicut si vellem dicere, quod Sortes propter unam considerationem meam est albus et propter alteram est niger. Tamen si vellem uti isto termino aequivoce, puta pro uno homine nigro et pro uno alio homine albo, tunc ista: 'Sortes est albus' est vera, si hoc nomen 'Sortes' accipiatur pro illo homine albo: et haec: 'Sortes est niger', est vera, si accipiatur pro alio homine nigro. Sicut est de ista: 'omnis canis est animal', quod si canis stet pro animali latrabili tantum, tunc est vera: si iste terminus 'canis' stet pro caelesti sidere tantum, tunc est falsa. Et sic distinguere propositiones est ars tradita a Philosopho; non autem dicere quod eadem res secundum unam considerationem est asinus et eadem secundum considerationem est capra. Nec unquam talis modus loquendi a Philosopho invenitur, et est talis modus loquendi occasio multorum errorum in simplicibus et inexpertis.
Circa secundum sciendum quod ista scientia distinguitur ab aliis vel penes subiecta sua vel penes praedicata; quia hic tam distinctio subiectorum quam praedicatorum conclusorum de subiectis sufficit ad distinctionem scientiarum. Tamen qualiter hoc sit intelligendum magis forte super Metaphysicam ostendetur. Verumtamen sciendum est, quod aliqua eadem veritas potest pertinere ad distinctas scientias, sicut alibi est ostensum.
Circa tertium dicendum est, quod scientia pro maiori parte est speculativa, quia illa scientia quae non est de operibus nostris est speculativa. Sed ista scientia est huiusmodi, sicut manifeste patet. Ergo, ista notitia est speculativa. Verumtamen, si sit aliqua pars Philosophiae Naturalis quae sit de operibus nostris circa quae elicenda potest notitia illa dirigere, illa pars Scientiae Naturalis erit practica, et non speculativa.
Circa quartum dicitur iste liber 'Liber Physicorum', hoc est, liber naturalium secundum modum praeexpositum, vel dicitur liber de 'Physico Auditu', quia forte auditores istius libri audientes solam reportationem scripserunt. Sed de hoc non est magna cura.
GAUDENS E. MOHAN, O.F.M.
Franciscan Institute, St. Bonaventure, N.Y.
94. interl. V 95. autem add. V 96. aliam V 97. ista add. V 98. accipitur V 99. quia V 100. om. V 101. om. M 102. differt V
103. etiam add. V 104. formaliter M 105. ista add. V 106. operationibus V 107. operationibus V 108. om. V 109. secundum modum] sermonum V 110. istius libri] istum librum V