The Prologue to Ockham's Exposition of the Physics of Aristotle
by Gaudens E. Mohan, O.F.M. in Franciscan Studies, Vol. 5, No. 3 · September–November 1945
p. 245
non sit una res, nam ita vera res est Logica sicut Scientia Naturalis. Sed ideo non dicitur esse scientia realis, quia non est de intentionibus supponentibus pro rebus. Unde breviter : omnes auctoritates dicentes talem scientiam esse de talibus vel talibus rebus debent sic glossari: hoc est de terminis supponentibus pro talibus rebus, sicut quod aliqua scientia dicitur esse de rebus generabilibus et corruptibilibus, hoc est, est de terminis supponentibus in propositionibus scitis pro talibus rebus generabilibus et corruptibilibus.
Ex praedictis patet quomodo de corruptibilibus et mobilibus potest esse una scientia. Nam talibus est unum commune de quo necessario praedicantur propriae passiones sicut hoc commune 'corpus corruptibile' est commune omni rei corruptibili et de isto communi praedicantur necessario multa. Sic etiam de impossibilibus potest esse scientia. Nam hoc commune 'impossibile' est commune omnibus impossibilibus et de isto communi pro impossibilibus aliquid vere praedicatur; nam haec est vera: 'omne impossibile repugnat necessario'. Et ita de hoc communi 'impossibile' aliquid necessario praedicatur et vere scitur. Et sic est de aliis. Nam de hoc communi 'ens per accidens' aliquid vere et necessario praedicatur et ideo de hoc communi potest esse scientia. Et tamen de illo de quo praedicatur hoc commune non potest esse scientia proprie loquendo, sed tantum loquendo improprie, quomodo dixi iam, quod de rebus generabilibus est scientia. Et ideo multae distinctiones quibus distinguitur quod res mobiles vel mutabiles possunt considerari sic vel sic, et quod uno modo sunt mutabiles et alio modo sunt immutabiles et uno modo sunt contingentes alio modo necessariae, nihil valent; nam eadem facilitate dicerem quod homo si consideretur sic est asinus, si aliter est bos, si tertio modo est capra.
Unde intelligendum, quod consideratio mea vel tua nihil facit ad hoc, quod res sit mutabilis vel immutabilis, vel ad hoc, quod sit necessaria vel incorruptibilis vel contingens, non plus quam facit ad hoc, quod tu sis albus vel niger, nec plus quam facit ad hoc, quod tu sis extra domum vel in domo. Sed diversa suppositio terminorum bene facit ad hoc, quod de termino aliquod praedicatum vere praedicetur vel vere negetur. Unde ad hoc quod haec sit vera: 'res mutabilis est subiectum vel illud de quo scitur', bene facit suppositio istius termini, non consideratio rei extra. Nam si iste terminus 'res mutabilis' supponat simpliciter pro se, tunc haec est vera: 'res mutabilis est' ; hoc est, hoc commune 'res mutabilis' est illud de quo
78. vere una V 79. negarem (?) V 80. dicentes add. V 81. om. V 82. scilicet add. V 83. generabilibus ...] transp. supra post terminis V 84. communi impossibile supponente (?) add. in marg. M 85. om. V 86. dictiones V 87. quod add. V 88. quod add. V 89. sic add. V 90. et V 91. certo V 92. supponeret V 93. illud de quo aliquid scitur add. V