Book Reviews
by Various in Franciscan Studies, Vol. 6, No. 1 · March–May 1946
p. 102
quia nihil, quod est in creatura realiter, qualitercumque spolietur, potest Deo attribui. Hoc etiam est consonum dictis suis, quia ipse ponit, quod nihil reale est univocum Deo et creaturae, et per consequens, nihil quod est realiter in creatura (extra animam nisi forte vox) per nullam separationem vel ablationem potest Deo attribui; sed tantum attribuitur sibi et creaturae unus conceptus, qui nec est in Deo nec in creatura (extra), quamvis de utroque praedicatur.
The parts in parenthesis probably belong to the second redaction. Cf. likewise I d. 2, q. 6, N:
Septimo: Si natura sic contraheretur per differentiam contrahentem distinctam solum formaliter, aequaliter posset poni univocity realis, hoc est alicuius realis a parte rei univoci Deo et creaturis, sicut potest poni talis univocatio respectu individuorum quorumcumque in creaturis. Consequens est contra eos, qui ponunt praecise, quod est aliquis conceptus univocus Deo et creaturae, et non aliquid a parte rei, sicut ponunt ex parte alia.
(b) The meaning of "ultimate difference" which has caused some confusion is made more explicit by Ockham's criticism. It is neither the ultimate difference of act without potentiality, nor the singularity, but the ultimate distinctive perfection in the quidditative order. In other words, it is that specific difference which cannot be determined further in the same order of quiddity, but which can be determined in another order, viz. of entity, by singularity. The passage in H makes that clear. Cf. also Scotus Ox. I, d. 3, q. 3, n. 15; t. 9, p. 126.
[Guilelmus Ockham, Ordinatio, d. 2, q. 3 in ordine]
I Opinio Scoti de univocatione entis I
In ista quaestione tenetur a multis, quod nullus conceptus nec aliquod universale est univocum Deo et creaturae. Aliqui autem tenent, quod est aliquis conceptus univocus Deo et creaturae, puta conceptus entis. Et primo probant, quod ens est univocum Deo et creaturae, secundo ostendunt, ad quae est univocum.
Primo ergo dicunt, quod est aliquis conceptus univocus Deo et creaturae. „Et ne fiat contentio de nomine univocationis, conceptum univocum” dicunt, „qui ita est unus, quod eius unitas sufficit ad contradictionem, affirmando et negando ipsum de eodem; sufficit etiam pro medio syllogistico, ut extrema unita in medio sic uno sine fallacia aequivocationis concludantur inter se uniri.”
„Et univocationem sic acceptam” probant „tripliciter:
Primo sic: omnis intellectus certus de uno conceptu et dubius de diversis habet conceptum, de quo est certus, alium a conceptibus, de quibus est dubius, — subiectum includit praedicatum —; sed intellectus viatoris potest esse certus de Deo, quod est ens, dubitando de ente finito vel infinito, creato vel increato; ergo conceptus entis de Deo est alius a conceptu isto et illo, et ita neuter ex se, et in utroque illorum includitur, ergo univocus. Probatio maioris: Quia nullus idem conceptus est certus et dubius; ergo vel alius, quod est propositum, vel nullus, et tunc non est certitudo de aliquo conceptu...”