Book Reviews
by Various in Franciscan Studies, Vol. 6, No. 1 · March–May 1946
p. 103
„Secundo arguitur „sic: Nullus conceptus realis causatur in intellectu viatoris” nisi ab his, quae naturaliter sunt motiva intellectus nostri; sed illa sunt phantasmata, vel obiectum relucens in phantasmate, et intellectus agens; ergo nullus conceptus simplex naturaliter sit in intellectu nostro modo, nisi qui potest sieri virtute istorum. Sed conceptus, qui non est univocus alicui relucenti in phantasmate, sed omnino alius prior ad quem iste haberet analogiam, non potest sieri virtute intellectus agentis et phantasmatis...; ergo talis conceptus alius analogus, qui ponitur naturaliter in intellectu viatoris, numquam erit, et ita non poterit aliquis conceptus de Deo naturaliter haberi, quod falsum est. Probatio assumpti: Obiectum quodcumque, sive relucens in phantasmate sive in specie intelligibili, cum intellectu agente vel possibili cooperante secundum ultimum suae virtutis facit sicut effectum sibi adaequatum conceptum suum proprium et conceptum omnium essentialiter vel virtualiter inclusorum in eo; sed ille alius conceptus, qui ponitur analogus, non est essentialiter nec virtualiter inclusus in isto, nec etiam est iste; ergo iste non sit ab aliquo tali movente.”
„Tertio” arguitur „sic: Omnis inquisitio metaphysica de Deo sic procedit: considerando formalem rationem alicuius et auferendo ab illa ratione formali imperfectionem, quam habet in creaturis, et reservando illam rationem formalem et attribuendo sibi omnino summam perfectionem et sic attribuendo illud Deo. Exemplum de formali ratione sapientiae vel intellectus vel voluntatis: consideratur enim in se et secundum se, et ex hoc, quod ista ratio non includit formaliter imperfectionem aliquam nec limitationem, removentur ab ea imperfectiones, quae comitantur eam in creaturis, et reservata eadem ratione sapientiae et voluntatis attribuuntur ista Deo perfectissime. Ergo omnis inquisitio de Deo supponit intellectum habere conceptum eundem univocum, quem accepit ex creaturis” etc.
I Ad quae est ens univocum I
Secundo dicunt, „quod ens non est univocum dictum in quid de differentiis ultimis nec de passionibus propriis entis.”
Quod non „de differentiis,” probatur „dupliciter.
Primo sic: Si differentiae includunt ens univoce dictum de eis, et non sunt omnino idem, ergo sunt diversa aliquid idem entia; talia autem sunt proprie differentia, ex 5° et 10° Metaphysicae ; ergo differentiae illae ultimae erunt proprie differentes. Ergo aliis differentiis differunt; quod si illae aliae includunt ens quidditative, arguitur de eis sicut de prioribus, et ita esset processus in insinitum in differentiis, vel stabitur ad aliquas non includentes ens quidditative: quod est propositum.
Secundo sic: Sicut ens compositum componitur ex actu et potentia in re, ita conceptus compositus per se unus componitur ex conceptu potentiali et actuali sive ex conceptu determinabili et determinante. Sicut ergo resolutio entium compositorum stat ultimo ad simpliciter simplicia, scilicet ad actum ultimum et ad potentiam ultimam, quae sunt primo diversa, ita quod nibil unius includit aliquid alterius, alioquin non hoc primo esset actus nec illud primo esset potentia — quod enim includit aliquid potentialitatis, non est primo actus —, ita oportet in conceptibus omnem conceptum non simpliciter simplicem et tamen per se unum resolvi in