Book Reviews

by Various in Franciscan Studies, Vol. 6, No. 1 · March–May 1946

p. 106

tative, et per consequens potest esse certus, quod est ens quidditative. Assumptum patet, quia quando aliqua componunt tertium, qua ratione unum illorum est vera res et essentialiter extra animam et reliquum; ergo si illud, cui additur differentia ultima, quidditative et essentialiter est ens, eadem ratione et differentia ultima addita sibi.

Praeterea: Secunda responsio non videtur sufficiens: Quia tanta simplicitas vel maior est in Deo, quanta est in quacumque differentia ultima; sed non obstante tali simplicitate Dei Deus potest cognosci in aliquo conceptu univoco sibi, quamvis ignoretur in se; ergo eadem ratione realitas quaecumque ultima potest cognosci in aliquo conceptu univoco sibi, quamvis in se ignoretur.

Tertia etiam responsio non videtur sufficiens: Quia sicut dicit, quod oportet, quod ens sit univocum differentiis ultimis, non tamen de eis dicitur in quid, ita dicerent alii, quod nullus conceptus possibilis nobis pro statu isto praedicatur in quid de Deo. Unde dicerent, quod nihil praedicatur de Deo nisi tale, puta quod est causa omnium, immortalis, incorruptibilis, separatus a materia, quae omnia non praedicantur de Deo in quid.

Praeterea: Quod simplicitas non impediat praedicationem in quid entis de tali differentia, videtur: Quia accipio humanitatem vel animam intellectivam, cui additur differentia ultima, et quaero, aut est simpliciter simplex aut non. Si sic, ergo de illa non praedicatur ens in quid, quod negas. Si non, tunc accipio illa componentia — sint A et B, ita quod A sit differentia et B sit illud, cui additur differentia —, et quaero: aut A est simpliciter simplex aut non. Si non, quaero de componentibus, sicut prius. Si sit simpliciter simplex, contra: Per te omnis realitas communicabilis est quidditativa et econverso; sed ista realitas est de se communicabilis, quia non est de se haec; ergo est communicabilis, et certum est quod non nisi differentiis ultimis individualibus; ergo de differentiis ultimis individualibus praedicatur aliquid in quid et univoce, quod negas.

Si dicatur, quod differentia ultima animae intellectivae non communicatur differentiis individualibus — Contra: Omnis realitas, quae non est de se haec, est de se communicabilis pluribus; sed nihil quod est de se communicabile pluribus communicatur primo nisi suis per se inferioribus; igitur differentia ultima animae intellectivae communicatur primo suis per se inferioribus et primo contentis sub ea. Et tunc quaero: Quae sunt illa primo contenta sub differentia ultima animae intellectivae, aut diversae animae distinctae numero, aut differentiae individuales illarum animarum intellectivarum. Non animae intellectivae, quia illae primo continentur sub anima intellectiva, quae comprehendit differentiam ultimam animae et aliquid cui additur. Ergo primo communicatur illis differentiis individualibus, et per consequens de eis praedicatur in quid et univoce.

Et si dicatur, quod differentia ultima animae intellectivae est differentia individualis et de se haec — contra: accipio hoc commune homo, et quaero: aut homo est simpliciter simplex, et tunc de eo non praedicaretur ens in quid. Aut non est simpliciter simplex, et tunc accipio unam partem eiusdem communitatis cum illo toto, cuius est pars, et quaero: aut est simplex, et per consequens de ea non praedicatur ens in quid, et non est de se haec, et ita erit communicabile, et habetur propositum. Aut non est simpliciter simplex, et quaero tunc de componentibus, et arguo sicut prius. Et ita vel erit pro-