Book Reviews

by Various in Franciscan Studies, Vol. 6, No. 1 · March–May 1946

p. 105

est aliquid reale extra animam; ergo oportet quod per se sit in genere vel quod sit pars essentialis componens cum alia parte ab ea realiter distincta. Sed sive sic sive sic, secundum eos ens praedicatur in quid et per consequens univoce. Maior probata est prius, ubi probatum est, quod nulla est distinctio a parte rei in creaturis nisi distinctio rerum.

Praeterea: Maior est convenientia unius differentiae ultimae cum alia quam cum Deo; et istae differentiae ultimae realiter distinguuntur; ergo secundum principia istorum per aliquid distinguuntur et in aliquo conveniunt; sed illud in quo conveniunt praedicatur de eis in quid, ergo est aliquid univocum eis. Et ita habetur propositum. Maior videtur manifesta, quia omnis res creata plus distinguitur a Deo quam a quacumque re creata; ergo cum conveniat cum Deo aliquo modo, sequitur quod plus convenit cum quacumque re creata et eadem ratione cum qualibet realitate creata. Et ex hoc potest argui sic: Quaelibet creatura plus distinguitur a Deo quam ista realitas creata a quacumque realitate creata; sed non obstante distinctione creaturae a Deo, Deo et creaturae est aliquid commune univocum; ergo istis realitatibus est aliquod commune univocum.

Praeterea arguo, sicut ipse arguit: Omnis intellectus certus de uno conceptu et dubius de duobus habet alium conceptum neutrum ab illis duobus; sed aliquis potest esse certus de A quod est ens, dubitando an sit differentia ultima vel non ultima; ergo est aliquis conceptus communis differentiis ultimis et non ultimis.

Ad istam rationem respondet tripliciter:

Primo, quod talis intellectus, quamvis sit certus de tali, quod sit ens, non tamen est certus, quod sit ens quidditative sed quasi per accidens.

Secundo, quod „talis conceptus est simpliciter simplex, et ideo non potest secundum aliquid concipi et secundum aliquid ignorari..., et ideo circa ipsum non est deceptio; vel enim totaliter attingitur vel non attingitur, et tunc omnino ignoratur. De nullo igitur simpliciter simplici potest esse certitudo secundum aliquid eius et dubitatio secundum aliud,” et ideo „tale simpliciter simplex est omnino ignoratum, nisi secundum se totum concipiatur.”

„Tertio modo” respondet, „quod ille conceptus, de quo est certitudo, est alius ab illis, de quibus est dubitatio, et si ille certus salvatur cum alterutro illorum dubiorum, vere est univocus;” sed non oportet quod insit utrique illorum in quid, sed ut sic univocus est eis, vel ut determinabilis ad determinantes, vel ut denominabilis ad denominantes. Unde” dicunt, quod „est univocum omnibus, sed conceptibus non simpliciter simplicibus est univocum in quid dictum de eis, simpliciter vero simplicibus est univocum, sed vel ut determinabile vel ut denominabile, non autem,” ut dicunt, „dicitur de eis in quid, quia hoc includeret contradictionem.”

Istae responsiones non videntur sufficere:

Prima non: Tum quia sicut dicis, quod intellectus non potest esse certus de tali differentia, quod est ens quidditative, quamvis sit certus, quod est ens, ita dicerent aliqui, quod nullus intellectus potest esse certus de Deo, quod est ens quidditative, hoc est, quod iste conceptus praedicetur de eo quidditative, quia ponerent, quod nullus conceptus possibilis nobis praedicatur de Deo nisi denominative, illo modo quo conceptus negativi et connotativi praedicantur de Deo. Tum quia talis differentia est ens quiddi-