The Abbreviatio of the Oxoniense of Scotus by Rogerius Anglicus
by Gaudens E. Mohan, O.F.M. in Franciscan Studies, Vol. 6, No. 2 · June–August 1946
p. 220
[PROLOGUS]
[QUAESTIO 1]
UTRUM HOMINI PRO STATU ILLO SIT NECESSARIUM ALIQUAM DOCTRINAM INSPIRARI AD QUAM NON POSSIT NATURALITER ATTINGERE.
Quod non videtur: quia potentia, quae potest habere actum suum naturaliter circa primum obiectum, potest etiam habere actum suum naturaliter circa quodlibet obiectum per se contentum sub primo obiecto. Exemplum: de colore sub quo continetur album et nigrum. Sed intellectus viatoris potest habere actum suum circa ens sine omni revelatione quia, secundum Avicennam 5 capitulo primi libri Metaphysicae: Ens prima impressione imprimitur. Ergo quodlibet contentum sub ente potest naturaliter a viatore intelligi; ergo non requiritur aliqua revelatio.
Contra: Ad Timotheum Secundae, capitulo 3 : Omnis doctrina divinitus inspirata utilis est ad arguendum. Ergo aliqua doctrina est nobis divinitus inspirata sed non sine necessitate; ergo est necesse aliquam inspirari.
Respondeo: dimissa opinione philosophorum qui dicunt quod sicut intellectus possibilis est quo omnia fieri, ita intellectus agens est quo omnia facere naturaliter, dicendum quod necesse est secundum theologiam ponere doctrinam aliquam viatoribus revelari. Probatur: nam agenti propter finem cuiusmodi est homo necessaria est distincta cognitio sui finis. Sed finis hominis est Deus cuius distincta cognitio non potest naturaliter haberi. Ergo necesse est eam revelari. Minor patet ex secundo Metaphysicae ubi dicitur quod intellectus noster se habet ad manifestissima in natura, sicut oculus noctuae ad lumen solis. Dices quod ab effectu cognito potest homo cognitione naturali ascendere ad cognitionem causae sine aliqua revelatione. Sed homo est effectus Dei et naturaliter ordinatur ad Deum tamquam ad suum finem beatificum et est capax gratiae et gloriae. Ergo cum homo possit naturaliter cognosci potest etiam finis eius naturaliter cognosci. Respondeo: dico quod intellectus noster non est a nobis naturaliter cognoscibilis ut est capax gratiae et gloriae quia naturalis ordo quo transit homo in Deum ut in suum finem beatificum fundatur in homine secundum suam propriissimam rationem secundum quam non est a nobis naturaliter cognoscibilis in via. Unde philosophi, volentes cognoscere Deum distincte cognitione naturali, errabant, sicut concludendo Deum ab effectu produxisse mundum ab aeterno non contingenter, sed ex necessitate naturae et quod intelligentiae essent perpetuae et secundum numerum orbium numeratae, et multa alia quae falsa sunt. Ad argumentum philosophorum: quando dicitur quod sicut intellectus possibilis est quo omnia fieri, dicendum quod necessarium est respectu obiecti naturalis fantasma non autem
1. et naturaliter marg.
a. Tr. I, cap. 6, f. 72b A. Editio Venetiis, 1508 b. II Tim. 3, 16 c. l.c., 993b, 9 ss.