The Abbreviatio of the Oxoniense of Scotus by Rogerius Anglicus
by Gaudens E. Mohan, O.F.M. in Franciscan Studies, Vol. 6, No. 2 · June–August 1946
p. 221
respectu cuiuslibet obiecti simpliciter, et ita non respectu obiecti supernaturaliter revelati.
Ad argumentum principale dicendum: quod ens secundum suam totam communitatem prout se extendit ad sensibilia et insensibilia non est primum obiectum intellectus coniuncti, prout accipit Avicenna. Tamen bene concedo quod ratio entis potest cognosci sed non per omnia ut patebit Distinctionis tertiae quaestione prima. Sed ens sensibile in quantum tale ens est obiectum intellectus viatoris. Et ideo debet concedi quod omnis res sensibilis potest naturaliter cognosci in via et hoc concedendum est et non plus.
[QUAESTIO 2]
UTRUM DEUS SIT OBIECTUM THEOLOGIAE.
Quod non: Magister. Dicit enim Boethius, 1 de Trinitate quod forma simplex subiectum esse non potest; Deus autem est forma simplex omnino. Ergo, etc.
Contra: Augustinus, 4 de Civitate , capitulo 1 : Theologia est sermo vel ratio de Deo; ergo Deus est subiectum.
Iuxta hoc quaeritur:
POSITO QUOD DEUS SIT SUBIECTUM SUB QUA RATIONE EST HIC SUBIECTUM.
Respondeo: pro absolutione illarum quaestionum praemitto duas distinctiones, quarum prima est illa: quod quaedam est theologia in se; quaedam quoad nos. Theologia in se est illa quae nata est haberi de suo subiecto ab intellectu proportionato cuiusmodi est intellectus Dei et beatorum; theologia in nobis est quae est nata haberi ab intellectu nostro in via. Secunda distinctio: quaedam est theologia necessariorum; quaedam contingentium. Veritates necessariae sunt per respectum ad intra ut 'Deus est trinus et unus' et huiusmodi, veritates vero contingentes sunt per respectum ad extra, ut 'Deus creat', 'Filius est incarnatus', et huiusmodi. His praemissis respondeo ad primam quaestionem: quod loquendo de theologia in se tam quoad veritates necessarias quam quoad contingentes Deus est primum obiectum. Quod probo: quia primum obiectum habitus continet in se virtualiter omnes veritates illius habitus et adaequatur obiecto. Alias habitus excederet obiectum suum primum. Sed nihil continet omnes veritates Dei ad intra vel ad extra nisi Deus. Ergo, etc. Intelligendum tamen quod obiectum primum non eodem modo continet veritates necessarias et contingentes, quia necessarias continet determinate, sed contingentes contingenter. Tunc ad secundam quaestionem respondeo: quod Deus sub ratione Deitatis est subiectum theologiae in se consideratae. Cuius ratio [est] quia omnis alia ratio sive absoluta, puta infinitatis vel attributalis, sive
2. ens est...] marg.
3. interl.
4. Ms. purum et in sequentibus sed interdum correctum in primum.
d. PL 64, II, col. 1250, D
e. PL 41, VIII, 1, col. 225