The Abbreviatio of the Oxoniense of Scotus by Rogerius Anglicus

by Gaudens E. Mohan, O.F.M. in Franciscan Studies, Vol. 6, No. 2 · June–August 1946

p. 225

Alicubi vero finaliter et terminative, puta in fine. Habitus autem magis debet denominari practicus denominatione extrinseca ex praxi sui finis quam sui principii. Quia cum ratio practici denominantis intrinsece consistat in duplici respectu aptitudinali et talis respectus potius est ad terminum quam ad principium, patet quod praxis denominans extrinsece habitum accipitur a fine, originaliter tamen et principative accipitur ab obiecto. Dimittendo ergo praxim primo modo describit eam Scotus secundum ultimum accipiendi modum sic: Praxis est actus alterius potentiae ab intellectu natura posterior intellectione natus conformiter elici rationi rectae. Ex quo sequuntur tres conclusiones: prima conclusio quod praxis est actus alterius potentiae ab intellectu. Patet iam quia nos non loquimur denominatione intrinseca sed extrinseca. Secunda conclusio quod praxis est natura posterior ipsa intellectione. Patet, quia actus priores intellectione sunt actus potentiarum vegetativae et sensitivae quae sunt communes nobis et brutis. In brutis autem non est praxis. Ex istis duabus conclusionibus infertur unum correlarium; scilicet, quod praxis est actus voluntatis elicitus, non imperatus. Quod non imperatus probatur: nam dictum est in secunda conclusione quod potentiae tales, scilicet, vegetativa et sensitiva quae sunt communes nobis et brutis non habent praxim, et certum est quod sicut nec ut praecedunt sic nec ut sequuntur. Actus autem imperatus est talium potentiarum et ita ibi non est ratio praxis, nec etiam in voluntate divina. Ergo primo et principaliter est actus voluntatis elicitus. Ex isto correlario probato sequitur tertia conclusio: quod praxis est conformis rectae rationi. Omnis enim actus a voluntate elicitus est huiusmodi. Ex iam dictis patet ad istam secundam quaestionem.

Ad primam quaestionem dicendum quod tota theologia necessaria intellectui creato est simpliciter practica; cuius ratio est quia habitus habens naturalem propinquitatem et conformitatem ad veram praxim est simpliciter practicus. Patet ex prioribus. Sed tota theologia est huiusmodi. Obiectum enim theologiae, scilicet, ipse Deus, naturaliter determinat intellectum creatum ad notitiam sui ante omnem volitionem et ista intellectio virtualiter et habitualiter est conformis voluntati rectae quae est vera praxis et dicitur dilectio. Ergo habitus theologiae in intellectu est practicus.

Ad argumentum principale dicendum: quod non oportet subiectum primum scientiae practicae esse contingens, sed sufficit quod praxis quae supra illud fit et transit sit contingens, et etiam obiectum operabile dicitur contingens propter praxim contingentem.

GAUDENS E. MOHAN, O.F.M.

Franciscan Institute, St. Bonaventure, N.Y.

11. prima...] marg.

12. interl.