The Abbreviatio of the Oxoniense of Scotus by Rogerius Anglicus
by Gaudens E. Mohan, O.F.M. in Franciscan Studies, Vol. 6, No. 2 · June–August 1946
p. 224
etiam sic intelligendum sit ab intellectu divino scilicet cum discursu secundum signa naturae, ut prius dictum est; quia natura rerum sic exigit. Ad hoc dicendum quod scientia Dei est causa rerum et ideo ille ordo naturae, scilicet, ab essentia ad quidditates, a quidditatibus ad veritates contentas in quidditatibus, ut supra dictum est, non est talis discursus quod secundum cognoscatur per primum et tertium per secundum, qualis discursus est in beatis, sed sicut ordo effectuum subordinatorum respectu eiusdem essentiae. Et talem discursum oportet necessario ponere in Deo et in scientia Dei.
Ad secundam quaestionem dico: quod theologia non est subalternata nec subalternans. Primum patet; quia licet subiectum eius aliquo modo contineatur sub subiecto Metaphysicae, tamen nulla conclusio theologiae probatur per principium Metaphysicae nec per aliquam conclusionem eius, quod tamen oportet si esset ei subalternata. Secundum patet, quia nulla scientia humanitus acquisita resolvit suas veritates in veritates theologicas.
Contra: Omnes veritates scientiarum possunt resolvi ad claram visionem ipsarum in Verbo ubi certius apparent quam in aliquo obiecto per se noto, et tamen talis visio est theologia. Ergo, etc.
Respondeo: conditio necessaria scientiae subalternae est quod causetur ex cognitione scientiae subalternantis sicut conclusio ex suo principio. Sed visio veritatum in Verbo non est causa veritatis aliarum scientiarum quia sine tali visione alio modo possunt cognosci, scilicet, ex principiis propriis per se notis.
[QUAESTIO 5]
UTRUM THEOLOGIA SIT PRACTICA VEL SPECULATIVA.
Videtur quod non sit practica: quia 3 de Anima , et 6 Ethicorum , dicitur quod subiectum practici habitus est contingens. Sed subiectum habitus theologiae non est contingens sed necessarium. Ergo non est habitus practicus.
Contra: Romanos 3: "Finis legis est dilectio." Dilectio est practica; ergo lex Dei est practica.
Iuxta hoc quaeritur UTRUM HABITUS SIT PRACTICUS EX COMPARATIONE AD FINEM VEL AD OBIECTUM.
Respondeo: primo ad illam secundam quaestionem ex cuius solutione pendet solutio ad primam. Vult ergo Scotus dicere opinio aliquorum est quod intellectus dicitur practicus ex obiecto sed actus et habitus ex fine. Sed transeundo infinita quae hic dicit Scotus et tenendo quod ab eodem dicatur intellectus esse practicus et actus et habitus, dicendum quod practicum dicitur a praxi. Praxis autem alicubi reperitur originaliter et inchoative ut in obiecto operabili ubi est prima ratio praxis. Alicubi formaliter et inhaesive, puta in duplici respectu aptitudinali actus alterius potentiae ab intellectu, scilicet posterioritatis naturalis et conformitatis volitioni rectae.
8. scilicet...] marg.
9. interl.
10. interl.
i. l.c., Chap. X, 433a, 13 ss.
j. l.c., VI, Chap. IV, 1148, 11 ss.
k. Rom. 13, 10