Miscellanea: Scotus' Teaching According to Ockham: II. On the Natura Communis

in Franciscan Studies, Vol. 6, No. 3 · September–November 1946

p. 369

[Guilelmus Ockham, Ordinatio, d. 2, q. 6 in ordine]

[Opinio Scoti de natura communi]

Ad istam quaestionem dicitur, quod in re extra animam est natura eadem realiter cum differentia contrahente ad determinatum individuum distincta tamen formaliter, quae de se nec est universalis nec particularis, sed incomplete est universalis in re et complete secundum esse in intellectu. Et quia ista opinio est, ut credo, opinio Subtilis Doctoris, qui alios in subtilitate iudicii excellebat, ideo volo totam istam opinionem, quam sparsim ipse ponit in diversis locis, hic recitare distincte, verba sua quae ponit in diversis locis non mutando.

Et est de intentione istius Doctoris, quod praeter unitatem numeralem est unitas realis minor unitate numerali, quae convenit ipsi naturae quae est aliquo modo universalis. Et ideo potest natura contrahibilis primo comparari ad ipsum singulare, secundo potest comparari ad unitatem numeralem, tertio potest comparari ad esse universale.

Si comparetur ad ipsum singulare, sic ponit ista opinio, quod natura non est de se haec sed per aliquid additum; et secundo ponit, quod illud additum non est negatio, quaestione secunda, nec aliquod accidens, quaestione tertia, nec actualis existentia, quaestione quarta, nec materia, quaestione quinta; tertio quod illud additum est in genere substantiae et intrinsecum individuo; quarto quod natura est prior naturaliter illo contrahente. Unde dicit: „Omnis entitas sive totalis sive partialis alicuius generis est de se indifferens ad hanc entitatem vel illam, ita quod, ut est entitas quidditativa, est prior naturaliter ista entitate ut haec est; et ut prior est naturaliter, sicut non convenit sibi ex se quod sit haec, ita non repugnat sibi ex ratione sua suum oppositum. Et sicut compositum non includit illam entitatem, qua est compositum, ita materia inquantum materia non includit illam entitatem, qua est haec materia. Eodem modo de forma. Non est ergo ista entitas materia vel forma vel compositum, inquantum quodlibet istorum est natura, sed est ultima realitas entis, quod est materia, et entis, quod est forma, et entis, quod est compositum; ita quod quodcumque commune et tamen determinabile adhuc potest distingui, quantumcumque sit una res, in plures realitates formaliter distinctas, quarum haec formaliter non est illa, et haec formaliter est entitas singularis et illa formaliter est entitas naturae communis. Nec possunt istae entitates esse res et res,

1. Oxon. II, d. 3, q. 6, n. 15; ed. V, t. 12, p. 144.

2. quidditative add. ed. V

3. ut entitas quidditativa add. ed. V

4. et ed. V

5. ... haec/ esse hanc ed. V

6. suam ed. V

7. ... includit illam/ inquantum natura, ita nec materia inquantum natura includit suam ed. V

8. ... forma/ nec forma inquantum natura includit suam ed. V

9. nec ed. V

10. et entis/ vel ed. V

11. sed ed. V

12. om. ed. V

13. duae realitates ed. V