Miscellanea: Scotus' Teaching According to Ockham: II. On the Natura Communis
in Franciscan Studies, Vol. 6, No. 3 · September–November 1946
p. 370
sicut possunt esse realitates, realitas unde accipitur genus et realitas unde accipitur differentia, ex quibus realitas specifica accipitur quandoque, sed semper in eodem sive parte sive toto sunt realitates eiusdem rei formaliter distinctae."
C Ex isto patet, quod circa istam differentiam contrahentem ponit ista: Primo quod differentia individualis non est quidditativa; secundo quod natura est prior naturaliter ista differentia contrahente, tertio quod naturae de se non repugnat oppositum istius differentiae individualis, scilicet alia differentia individualis, sicut nec sibi convenit ex se ista differentia individualis; quarto quod hoc est verum universaliter tam in toto quam in partibus suis, et similiter quod differentia individualis et natura non distinguuntur sicut res et res; quinto quod tantum distinguuntur formaliter. Sexto ponit alibi, quod natura est realiter alia et alia cum alio et alio contrahente. Unde dicit sic: „Omnis substantia per se existens est propria illi cuius est, hoc est, vel ex se ipsa propria vel per aliquid contrahens facta propria, quo contrahente posito non potest inesse alteri, licet non repugnet sibi ex se inesse alteri." Unde propter hoc dicit ipse, quod idea, quae imponitur Platoni, non est substantia Sortis. Unde sequitur ibidem: „Idea non erit substantia Sortis, quia nec natura Sortis, quia nec ex se propria nec appropriata Sorti, ut tantum sit in eo, sed est etiam in alio secundum ipsum, scilicet in Platone."
Consimiles sententias ponit alibi in diversis locis.
Si autem ista natura comparetur ad unitatem numeralem, similiter ponit, quod natura non habet ex se unitatem numeralem nec est illud quod immediate denominatur quacumque unitate reali; est tamen realiter una numero; nec est realiter aliquid unum quacumque unitate reali in duobus individuis sed in uno tantum. Unde dicit sic: „Concedo, quod unitas realis non est alicuius existentis in duobus individuis sed in uno. Et cum obiicis: quidquid est in eodem numero est idem numero. — Respondeo primo in alio simili manifestori: Quidquid est in una specie est unum specie; color ergo in albedine est unum specie, ergo non habet unitatem minorem unitate speciei — non sequitur. Nam sicut alias dictum est... aliquid potest dici animatum denominative, sicut corpus, vel per se primo modo ut homo; et ita superficies dicitur alba denominative, et superficies alba dicitur alba per se primo modo, quia subiectum includit praedicatum. Ita dico quod potentiale, quod contrabitur per actuale, informatur ab illo actuali, et per hoc informatur ab illa unitate (consequente) illam actualitatem sive illum actum. Et ita est unum unitate propria illius actualis; sed denominative est sic unum, non autem est de se sic unum neque primo neque per partem essentialem. Color ergo in albedine est unus specie, sed
14. om. ed. V
15. om. ed. V
16. Oxon. II, d. 3, q. 1, n. 10; ed. V, t. 12, p. 55.
17. l.c.
18. scilicet.../ om. ed. V
19. Oxon. II, d.3, q. 6, n. 10; ed. V, t. 12, p. 133.
20. entitatis add. ed. V
21. individuo add. ed. V
22. ommittitur in pluribus manuscriptis Ockbam
23. licet ed. V