Miscellanea: Scotus' Teaching According to Ockham: II. On the Natura Communis
in Franciscan Studies, Vol. 6, No. 3 · September–November 1946
p. 375
tum, ita etiam secundum unitatem suam realem praecedit omnem actum intellectus.
Praeterea sexto: Quia si omnis unitas realis est numeralis, ergo omnis diversitas realis est numeralis; consequens falsum: quia omnis diversitas numeralis inquantum numeralis est aequalis, et ita omnia essent aeque distincta, et tunc non plus posset intellectus abstrahere a Sorte et Platone aliquid commune quam a Sorte et linea, et esset quodlibet universale purum figmentum intellectus. Prima consequentia probatur dupliciter: Primo, quia unum et multa, idem et diversum, sunt opposita ex 10° Metaphysicae capitulo 5°; quotiens autem dicitur unum oppositorum, totiens dicitur et reliquum, ex 1° Topicorum; ergo cuilibet unitati correspondebit sua propria diversitas. Probatur secundo: quia cuiuslibet diversitatis utrumque extremum est in se unum, et eo modo, quo est unum in se, videtur esse diversum a reliquo extremo, ita quod unitas extremi unius videtur esse per se ratio diversitatis alterius extremi.
Confirmatur etiam aliter: quia si tantum est in hac re unitas realis numeralis, quaecumque unitas est in re, illa est ex se una numero; ergo istud et illud secundum omnem entitatem in eis sunt primo diversa, quia in nullo uno aliquo modo convenientia.
Confirmatur etiam per hoc, quod diversitas numeralis est hoc singulare non esse illud singulare, supposita tamen entitate utriusque extremi; sed talis unitas est necessario alterius extremi.
Praeterea: Nullo existente intellectu ignis generare ignem et corrumperet aquam, et aliqua unitas esset realis generantis ad generatum secundum formam, propter quam esset generatio univoca; intellectus vero considerans non facit generationem esse univocam.
Praeterea: Avicenna 5° Metaphysicae dicit, quod equimitas est tantum equimitas, et quod nec est de se una nec plures nec universalis nec particularis; ergo etc.
Praeterea: Impossibile est idem omnino a parte rei realiter differre ab aliquo et realiter convenire cum eodem; sed Sortes realiter differt a Platone et realiter convenit cum eodem; ergo etc."
PHILOTHEUS BOEHNER, O.F.M.
Franciscan Institute, St. Bonaventure, N.Y.
86. ed. V l.c. n. 15, add. 13 lineas.
87. non.../ sequitur quod non pluspotest ed. V
88. om. ed. V
89. videtur ed. V
90. entitas ed. V
91. et ed. V
92. om. ed. V
93. septimo add. ed. V
94. causaret ed. V
95. vero ed. V
96. cf. l.c. n. 7; p. 48.
97. Non invenimus istum textum ad litteram, sed ad sensum in Quaestiones subtilissimae super libros Metaphysicorum l. 7, q. 13, n. 1; ed. V, t. 7, p. 403.