Miscellanea: Scotus' Teaching According to Ockham: II. On the Natura Communis
in Franciscan Studies, Vol. 6, No. 3 · September–November 1946
p. 374
conceptus specierum, et tunc in singularibus praedicationibus idem praedicaretur de se.
Similiter: Unitas conceptus vel non conceptus nihil ad intentionem Philosophi ibi, scilicet ad comparationem vel non; ergo intendit ibi naturam specificam esse unam unitate naturae specificae, non autem intendit ipsam esse sic unam unitate numerali, quia in illa non fit comparatio, ergo etc.
Praeterea tertio: Secundum Philosophum 5 Metaphysicae capitulo de Ad aliquid: Idem, simile et aequale fundatur super unum, sed relatio non est realis, nisi babeat fundamentum reale et rationem fundandi realem; ergo unitas, quae requiritur in fundamento relationis similitudinis est realis et non numeralis, quia nihil unum et idem est simile vel aequale sibiipsi.
Praeterea quarto: Unius oppositionis realis sunt duo prima extrema realia; sed contrarietas est oppositio realis. Quod patet: quia unum realiter corrumpit alterum circumscripto omni opere intellectus, et non nisi quia sunt contraria; ergo utrumque primum extremum buius oppositionis est reale; ut autem est extremum est unum aliqua unitate reali et non numerali, quia tunc praecise hoc album vel praecise illud album esset primum contrarium nigro, quod est inconveniens; tunc enim essent tot contrarietates primae quot individua.
Praeterea quinto: Unius actionis sensus est obiectum unum secundum aliquam unitatem realem sed non numeralem, ergo est aliqua alia unitas realis. Probatio maioris: quia potentia cognoscens obiectum sic, inquantum videlicet hac unitate unum, cognoscit ipsum inquantum distinctum a quolibet quod non est unum illa unitate, sed sensus non cognoscit obiectum, inquantum est distinctum a quolibet, quod non est unum illa unitate numerali, quia nullus sensus distinguit hunc radium solis differre numeraliter ab alio radio, cum tamen sint diversi propter motum solis; sed circumscribantur omnia sensibilia communia, puta diversitas loci vel situs, et si ponerentur duo quanta simul esse per potentiam divinam, quae etiam essent omnino similia et aequalia in abbedine, visus non distingueret ibi esse duo alba. Si tamen cognosceret alterum eorum, inquantum est unum unitate numerali, cognosceret ipsum inquantum est unum distinctum unitate numerali. Posset etiam iuxta hoc argui de primo obiecto sensus, quod est unum in se aliqua unitate reali saltem de obiecto unius actus sentiendi, quia sicut obiectum buius potentiae inquantum obiectum praecedit intellec-
70. quia ed. V
71. ita quod licet similitudo habeat pro fundamento rem de genere Qualitatis, tamen ed. V
72. proximum add. ed. V
73. et ed. V
74. ...extremum/ realis (ut est extremum) ed. V
75. huic add. ed. V
76. contraria, ergo etc. add. ed. V
77. quam unitas numeralis add. ed. V
78. minoris ed. V
79. Sequentia partim sunt transposita, partim in nota marginali in MS Troyes 718.
80. quod patet add. ed. V
81. si ed. V
82. omnino ed. V
83. et quantitate add. ed. V
84. ...numerali/ distinctum numeraliter a quolibet alio ed. V
85. ...sentiendi om. ed. V