Vulgata in Concilio Tridentino
by Jac.-M. Vosté, O.P. in Franciscan Studies, Vol. 6, No. 4 · December 1946–February 1947
p. 422
Reliqui duo abusus, respicientes interpretationem privatam Sacrae Scripturae eiusque impressionem seu divulgationem, heic nostra non intersunt.
Istis propositionibus praelectis, Cardinalis Petrus Pacheccus Giennensis (Jaēn in Hispania) movit quaestionem versionum in lingua vernacula, quae in Hispania sub severissimis poenis prohibitae erant.
Respondit Cardinalis Christophorus Madrutius Tridentinus, instantissime rogans Patres Conciliares ne umquam omnino tamquam abusum considerarent versionem Bibliorum in lingua vulgari. Audiamus nobilissima et libera verba Cardinalis Tridentini, — tam vera sunt quam utilia et semper actualia remanent: "Nollem equidem adversari sententiae Rmi D. mei card. Giennensis; sed pro ea quae data est nobis libertate loquendi in hoc loco, summa cum synceritate dicere cogor ea, quae mihi adeo vera videntur, ut tergiversari non possint. Illud autem est, ne umquam patiamur, versionem bibliorum in maternam linguam numerari inter abusus. Quid enim (ait) dicent adversarii nostri iis, quibus quotidie vana praedicant, si sciverint velle nos e manibus hominum evellere sacram scripturam, quam saepius Paulus apostolus numquam ab ore nostro separandam praecepit? Scio ego, germana nostra lingua per matrem traditam esse orationem Dominicam, symbolum fidei et pleraque alia, quae omnes patresfamilias in tota Germania filiis infantibus docere solent, ex qua institutione nullum unquam scandalum hominum memoria advenit... Quamobrem oro, Patres, ne vobis in mentem aliquando veniat, ne dicam, ut hanc rem inter abusus numeremus, sed ne etiam controvertamus, posse abusum nuncupari".
Ad tam clara et urgentia verba Cardinalis Hispanus respondit se non affirmasse illum esse abusum, sed petiisse ut consideraretur casus, quia, adiunxit, "sciebam in Hispania hac in re aliquando latas
14. Circa hanc historicam Congregationem Generalem diei 17 Martii 1546 videri etiam possunt diaria Severoli CT. I, p. 36 sq., et Massarelli ibid. p. 436 et 514 sq.
15. CT. V, p. 31, nota 1.
16. "Haec in genere de s. Paulo dicta sunt. Cf. Rom. 10, 8; I Cor. 15, 1 sq.; Philipp. 1, 27 sq.; 2 Tim. 3, 14 sq. et alia." Ita in nota l. cii.
17. CT. V, p. 30-31; comp. I, p. 37.