Vulgata in Concilio Tridentino
by Jac.-M. Vosté, O.P. in Franciscan Studies, Vol. 6, No. 4 · December 1946–February 1947
p. 423
et observatas esse leges, quas Paulus II confirmasset".
Responsum Cardinalis Tridentini est categoricum et forsitan aliquantum ironicum: "Paulus ille pontifex et omnes alii pontifices quandoque possunt et potuerunt errare, licet non dicam eos errasse (curiae diplomatia non est nata heri ! . . .); Pauli autem praeceptum errare non potuit, qui voluit evangelium Christi numquam ab ore nostro amoveri. Quare mihi videtur, de hac re non esse controvertendum".
Hoc non obstante, Cardinalis Hispanus non deposuit arma, sed iterum iterumque institit, at nihil est adeptus, teste Severolo scribente: "Adhuc haud parva controversia fuit circa bibliorum versionem in linguam vernaculam, quam hispani per fas et nefas volebant prohibere atque haud semel institerunt; ita quidem egerunt, quia hoc in Hispania iam prohibitum est sub severissimis poenis, ne quis scil. legat aut vertat Biblia in lingua materna. Sed Itali atque Galli omnes illis resistunt (ma li Italiani, ancho i Francesi tutti li resistono), ita ut, mea opinione, controversia non ventura sit in congregationem generalem". Re quidem vera, numquam pervenit in congregationem generalem; atque versio Bibliorum in linguam vulgarem numquam a Concilio tamquam abusus considerata est.
Ad varias observationes circa proposita remedia Episcopus Fanenis, Petrus Bertanus O. P., planissime et optime respondit: "Recepimus vulgatam, quia a Hieronymo et ab ecclesia semper recepta est et antiqua . . . Recepta est vulgata tamquam authentica; alias non reiciunt, quia illae etiam bonae, sed ista melior. Quod autem habeant haeresim aliquae, quia ab haereticis sunt editae: aliquae bonae editae sunt licet ab haereticis; propterea addiderunt: quatenus iuvant . . . Una est recepta, ut una tantum ecclesia pro authentica utatur et non confuse pluribus."
18. "In Paulo II Papa Pacheccum errasse putaverim, cum nec tempus concordet nec quicquam huiusmodi de hoc Pontifice sciatur," (CT. V. p. 37 n. 1).
19. Ibid. p. 31.
20. Cf. Massarelli Diarium III, CT. I, p. 518-580.
21. Hercules Severolus, Bernardino Maffeo, 24 Martii 1546; CT. X, p. 429, I. 32-37. Cf. ibidem epistula Card. Cervini, A. Cardinali Farnesio, 17 Martii; p. 421. — Videsis recens editum studium F. Cavallera, La Bible en langue vulgaire au Concile de Trente (IV Session), Mélanges E. Podechard (Lyon 1945) p. 37-56.
22. Van Gulik-Eubel, op. cit. III, p. 194.
23. CT. V, p. 37, p. 24-32.