Vulgata in Concilio Tridentino
by Jac.-M. Vosté, O.P. in Franciscan Studies, Vol. 6, No. 4 · December 1946–February 1947
p. 433
Pontifex, id quidem, ut omnes norunt, latinam solummodo respicit Ecclesiam, eiusdemque publicum Scripturae usum, ac nequaquam, procul dubio, primigeniorum textuum auctoritatem et vim minuit. Neque enim de primigeniis textibus tunc agebatur, sed de latinis, quae illa aetate circumferebantur conversionibus, inter quas idem Concilium illam iure praeferendam edixit, quae longo tot saeculorum usu in ipsa Ecclesia probata est. Haec igitur praecellens Vulgatae auctoritas seu, ut aiunt, authentica non ob criticas praesertim rationes a Concilio statuta est, sed ob illius legitimum in Ecclesiis usum, per tot saeculorum decursum habitum; quo quidem usu demonstratur eamdem, prout intellexit et intellegit Ecclesia, in rebus fidei ac morum ab omni prorsus esse errore immunem; ita ut, ipsa Ecclesia testante et confirmante, in disputationibus, lectionibus, concionibusque tuto ac sine errandi periculo, proferri possit; atque adeo eiusmodi authentia non primario nomine critica, sed iuridica potius vocatur".
Versiones novae. Vulgatae declarata authenticitas nihil omnino praeiudicat vel imponit quoad versiones novas. Textus originales cum sint et qui authentici atque a priori magis genuinum verbum inspiratum quam textus latinus quae est versio humana, consequitur cum evidentia versiones factas e textibus originalibus praeferendas esse — ceteris paribus — versionibus factis secundum Vulgatam. Erronea igitur est et multum turbare potest Episcopos et Censores sequens sententia, quae legitur in noto manuali iuris canonici conscripto a P. Matthaeo Conte a Coronata (edito an. 1931): "Vigilantia Episcoporum (in edendas versiones biblicas) id importat ut Episcopi testentur versionem esse fidelem et cum originali concordare; quia tamen nullus Sacrae Scripturae textus originalis declaratus est authenticus, pro originali accipitur textus latinus Vulgatae." Simili modo docet Ius canonicum Wernz-Vidal (editio anni 1935; haec sententia tamen est solius Patris Vidal, minime clarmi. canonistae P. Wernz): "Vigilantia Episcoporum eo spectat, ut non publicentur lingua vulgari versiones de quarum fidelitate et concordantia cum originali (i.e. cum Vulgata latina) non con-
15. Cf. AAS. 1943, p. 309. Videsis etiam Lettera della Pontificia Commissione per gli Siudi Biblici agli Eccmi Arcivescovi e Vescovi d'Italia, diei 20 Aug. 1941; AAS. 1941, p. 468.
16. Institutiones iuris canonici ad usum utriusque Cleri et Scholarum II (1931) p. 326.