Vulgata in Concilio Tridentino

by Jac.-M. Vosté, O.P. in Franciscan Studies, Vol. 6, No. 4 · December 1946–February 1947

p. 432

et Prophetarum tam contemptibiliter loquuntur, ut ea authentica esse negare non vereantur".

Quod ad versiones orientales antiquas attinet, idem Ecclesiae Doctor scribit sapientissime: "Ecclesia catholica non solum est apud Latinos, sed etiam apud Syros, Armenos, Arabes et Graecos etc. Ergo non debet solum Scriptura authentica esse apud Latinos, sed etiam apud alias nationes, et maxime apud illas quae utuntur fontibus. Quis igitur credat Concilium Tridentinum ita voluisse solam latinam editionem authenticam, ut simul assereret Ecclesiam graecam et syriacam non habere nec habuisse a multis annorum centuriis authenticam Scripturam?"

Declaratio conciliaris de authenticitate Vulgatae, quae nullam eidem confert intrinsecam dotem neque ullam novam auctoritatem quoad se, manifestat quoad nos intrinsecam eius auctoritatem; quam auctoritatem possident etiam originales textus et versiones antiquae, quae tamen numquam talis explicitae declarationis fuerunt obiectum.

Decretum, imponendo publicum usum Vulgatae prae ceteris latinis versionibus tunc lectitatis, has minime condemnat: possunt esse bonae; Vulgata admittitur et imponitur ceu melior pro Ecclesia, haud quidem collatione cum illis instituta, sed quia indubie magis authentica in rebus fidei et morum, cum longo tot saeculorum usu in ipsa Ecclesia probata sit.

Interpretatio decreti Tridentini, olim tam acriter discussa, nunc authentice declarata est a Summo Pontifice Pio XII, gloriose regnante, in recens editis encyclicis litteris Divino afflante Spiritu: "Quod... Vulgatam Tridentina Synodus esse voluit latinam conversionem, qua omnes pro authentica uterentur, observat Summus

12. Ibid. p. 116, 5° — Eodem sensu scripsit Franciscanus fr. Joannes Consilii, theologus Concilii Tridentini: "Cum ergo manifestum sit, multos esse opus nos (in Vulgata) errores, si dicere voluerimus non esse adhibendam fidem fontibus ipsis, hebraeo et graeco, id tantum ageremus, ut fateamur, nusquam nos habere scripturae veritatem" (CT. XII, p. 538, l. 27-29). Cf. etiam R. Cornely, Introductio generalis (1894) p. 283-293: De textus masorethici auctoritate dogmatica et critica.

13. Loc. cii. p. 116, 3°.

14. Sirletus idem observavit die 17 Aprilis 1546 ad Cardinalem Cervinum scribens: "... alcuni m' han detto, quantunque homini di poco momento, che quella parola, che si dice essere stata determinata in la ultima sessione, ut editio vetus et vulgata pro authentica habeatur, non par che satisfacci. Io l'ho risposto... massime dicendo, che sia autentica quella traduttione che la S. madre Chiesa ha sempre autenticata e tenuta, e quella parola que legi consueverunt me par che risolvi tucto. Intendendose da qui, che niuna cosa di novo s' è determinato" (CT. X, p. 939, l. 16-23)