Edition of Quaestio 10a Dist. 2ae of Ockham's Ordinatio
by Evan Roche, O.F.M. in Franciscan Studies, Vol. 8, No. 2 · June–August 1948
p. 177
A
Ultimo circa istam partem istius distinctionis quaero:
UTRUM SIT TANTUM UNUS DEUS.*
Quod non, quia ens simpliciter primum est Deus. Sed non est tantum unum ens simpliciter primum. Ergo non est tantum unus Deus.
Maior est manifesta. Minorem probo, quia non magis est unum simpliciter primum in toto ordine entium quam in aliquo ordine entium determinato. Sed in multis ordinibus entium non est aliquod unum primum; sed est processus in infinitum sicut patet in numeris et in figuris, intellectionibus, et volitionibus; ergo et cetera. Ad oppositum Exodi tertio:** "Audi, Israel, Dominus Deus tuus unus est."
B
Circa istam quaestionem, quia omnes intelligunt Deum esse ens simpliciter primum, ideo primo videndum est: utrum sit aliquod ens simpliciter primum ita quod nihil sit prius eo; secundo, an tale ens primum sit praecise unum sine talium pluralitate.
Circa primum dicitur: quod potest probari quod est aliquod ens primum et primitate causalitatis effectivae et primitate causalitatis finalis et primitate eminentiae.
Primum probatur sic: Aliquod ens est effectibile; aut ergo a se, aut a nullo, aut ab aliquo alio. Nec a se nec a nullo, manifestum est; ergo ab alio effectivo.
Sit illud A. Tunc quaero: aut A est simpliciter primum, et
A 1. om. FTOb. 2. primum add. TOb. 3. om. EOb. 4. et add. ET. 5. intentionibus TOb.
*Idem titulus—Oxon. I, d. 2, q. 3, n. 1; VIII, 487.
**Sic omnes mss.; sed textus citatus invenitur in Deut. VI, 4, et sic habet Scotus in loc. cit.
B 1. intendunt Ma. 2. ideo post videndum est utrum sit aliquod ens simpliciter primum add. Ob. 3. ideo FT. 4. om. Ma. 5. effective FT; om. E. 6. sicut F. 7. illud add. Ma. 8. aliquo MaOb. 9. Tunc quaero de B repetit FT. 10. quaeritur