Edition of Quaestio 10a Dist. 2ae of Ockham's Ordinatio
by Evan Roche, O.F.M. in Franciscan Studies, Vol. 8, No. 2 · June–August 1948
p. 178
habetur propositum, aut non est simpliciter primum et tunc est ab alio effectibile. Sit illud B. Tunc quaero de B sicut prius.
Et ita vel erit processus in infinitum vel stabitur ad aliquid simpliciter primum. Sed impossibile est ponere processum in infinitum. Ergo est status ad aliquod simpliciter primum.
Et si instetur quod secundum Philosophum in generationibus est ponere processum in infinitum, dicitur quod ista instantia non valet; quia philosophi non posuerunt processum in infinitum in causis essentialiter ordinatis, sed tantum in accidentaliter ordinatis.
Circa quod dicunt esse sciendum quod aliud est loqui de causis per se et per accidens, et aliud est loqui de causis per se sive essentialiter et accidentaliter ordinatis. Nam in primo tantum est comparatio unius ad unum, causae, videlicet, ad effectum; et est causa per se, quae secundum naturam propriam, et non secundum aliquid sibi accidens, causat; et causa per accidens e converso.†
C
In secundo autem est comparatio duarum causarum inter se, inquantum ab eis est causatum. Et differunt causae per se sive essentialiter ordinatae a per accidens sive accidentaliter ordinatis in tribus.
Prima differentia est, quod in per se ordinatis, secunda inquantum causat dependet a prima: in per accidens non, licet in esse vel in aliquo alio dependeat.
Secunda differentia est, quod in per se ordinatis est causalitas alterius rationis, quia superior est perfectior; in accidentaliter ordinatis non. Haec sequitur ex prima; nam nulla causa a causa eiusdem rationis dependet essentialiter in causando, quia in causatione alicuius sufficit unum unius rationis.
add. Ma. 11. non valet marg. Ma. 12. propter Ma. 13. ordinatis add. Ma. 14. quod Ma; quia Ob.
†"Scotus—liber primus, distinctione secunda" / nota marg. F. Oxon. I. d. 2, q. 2, n. 11; VIII, 416.
‡Oxon. I. d. 2, q. 2, n. 12; VIII, 417.
C 1. ab. . . transp. EFT. 2. et E. 3. ordinatae E. 4. quia Ma; om. E. 5. causa E. 6. sed Ma. 7. om. F. 8. T. transp. post essentialiter. 9. et ET. 10. talis add. Ma. 11. om. Ma. 12. om. Ma.