Edition of Quaestio 10a Dist. 2ae of Ockham's Ordinatio
by Evan Roche, O.F.M. in Franciscan Studies, Vol. 8, No. 2 · June–August 1948
p. 190
est aliqua prioritate prior relatione, sequitur quod essentia sit in potentia ad relationem.
Si dicatur quod non est simile, quia essentia et relatio sunt una necessitas essendi per identitatem,—non sic autem esset ex alia parte—hoc non valet; quia illae rationes in uno illorum necesse esse tantum distinguuntur formaliter, qua ratione natura specifica et differentia individualis in creaturis distinguuntur tantum formaliter, et qua ratione aliquando natura generis et differentia specifica distinguuntur tantum formaliter; sed illa quae distinguuntur tantum formaliter sunt una entitas realiter, et per consequens, si illa entitas sit quaedam necessitas, illa distincta formaliter erunt necessitas essendi per identitatem.
Si dicatur quod non est ibi talis compositio nec potentialitas in Deo propter infinitatem et ideo ubi non est infinitas distincta formaliter componunt et includunt potentialitatem, hoc non valet; tum quia si essent duae res formaliter infinitae constituentes per se unam rem, non obstante infinitate componerent—ergo eodem modo si sint aliqua distincta formaliter, non obstante infinitate component si constituunt per se unum, qua ratione alia distincta formaliter componunt;—tum quia hoc posito ita diceretur quod utrumque illorum necesse esse esset infinitum sicut modo ponitur unicum necesse esse esse infinitum. Ergo tunc infinitas impediret compositionem et potentialitatem sicut modo de facto secundum istam responsionem.
Praeterea quamvis secunda responsio non accipiat ita manifeste falsum sicut ista, tamen oporteret probare quod omnes formae se habent sicut numeri, ita scilicet quod semper una esset perfectior et alia imperfectior—quod non est sufficienter probatum.
31. sicut . . . / om. E. 32. om. Ob. 33. sicut Ma. 34. om. Ma. 35. om. E. 36. om. E. 37. est Ma. 38. in Deo om. Ma. 39. om. Ob. 40. Sequentia usque ad . . . Praeterea quamvis / om. E. 41. erit add. Ma. 42. om. Ma. 43. ex add. Ob. 44. una add. Ob. 45. componerent vel constituerint Ma. 46. Om. Ob. 47. non add. Ob. 48. Contra secundam rationem quamvis / E. 49. est Ma. 50. om. E. 51. probatur E. 52. Sequentia usque ad . . . Tamen una om. E. 53. aliquo FT. 54. faciat Ma. 55. possit Ma. 56. eos F. 57. non est . . . / om. E. Ma.
*De Primo, cap. 3, concl. 15-19.