Edition of Quaestio 10a Dist. 2ae of Ockham's Ordinatio

by Evan Roche, O.F.M. in Franciscan Studies, Vol. 8, No. 2 · June–August 1948

p. 189

Ad istud respondetur quod quando aliquid dividitur, tunc ex se non habet ultimam actualitatem essendi sed expectat aliquam actualitatem essendi ab illis per quae dividitur. Et ideo si essent plura necesse esse, tunc necesse esse divideretur per rationes proprias illis necesse esse; et ita esset in potentia, et non haberet ex se ultimam actualitatem essendi. Non sic autem est in divinis, quia essentia non dividitur nec est in potentia ad istas rationes proprias personis. Et ideo essentia ex se habet ultimam actualitatem necessario essendi; quia illae rationes propriae non sunt formaliter rationes necessario essendi.

Contra hoc dupliciter: Primo quia, sicut probatum est prius, aliquid potest esse commune ad multa quod non dividitur in illis. Imo universaliter nullum commune dividitur in illis quibus est commune, quia nec est in illis. Sed ipsum manens unum nihil penitus recipiens nec aliquo sibi addito dividitur in illa quibus est commune proportionaliter voci quae dividitur in sua significata; quae tamen vox non est in suis significatis divisa. Nec aliquid sibi advenit per hoc quod dividitur; et ita quantumcumque essent plura necesse esse, non oporteret quod utrumque illorum includeret aliqua distincta sive realiter sive formaliter.

Praeterea, sicut argutum est prius, non est maior ratio quod ista formaliter distincta component quam illa. Et ideo vel omnia distincta formaliter constituentia per se unum componunt vel nulla, sicut omnes res facientes per se unum componunt essentialiter vel nullae. Ergo eadem ratione omnia distincta formaliter quorum unum est aliquo modo prius alio sic se habent quod unum illorum est in potentia ad reliquum vel nullum. Ergo si essent plura necesse esse, utrumque illorum includeret rationes distinctas quarum una esset in potentia ad aliam distinctam tantum formaliter. Eadem ratione cum de facto in Deo ponamus essentiam et relationem distingui formaliter, et essentia

FTMa; om. Ob. 6. ente Ma. 7. procedendo FT. 8. formaliter, aut om. Ma. 9. tamen E. 10. Non . . . / om. Ob. 11. Unde add. E. 12. arguit add. E. 13. F transp. post essendi. 14. om. Ob. 15. aliquam . . . / om. E et add. eam; om. Ma. 16. in E. 17. tunc . . . / om. Ma. 18. nec Ob. 19. om. Ma. 20. alias E. 21. ita E. 22. arguitur add. E. 23. sicut . . . / om. E. 24. illo E. 25. primo Ma. 26. illo E. 27. illis Ma. 28. quia F. 29. propter E. 30. unum E.