The Critical Value of Quotations of Scotus' Works Found in Ockham's Writings

by Philotheus Boehner, O.F.M. in Franciscan Studies, Vol. 8, No. 2 · June–August 1948

p. 200

dictum, et per consequens quod intuitive cognoscit actum cuius postea recordatur tamquam obiecti proximi, dicit sic de verbo ad verbum.

“Dico igitur ad istum articulum, quod in intellectiva est memoria et actus recordandi proprie dictus. Supposito enim quod intellectus non tantum cognoscat universalia, quod quidem verum est de intellectione abstractiva, de qua loquitur Philosophus, quia sola illa est scientifica, sed etiam intuitive cognoscit illa quae sensus cognoscit, quia perfectior et superior cognoscitiva in eodem cognoscit illud quod inferior, et etiam quod cognoscat sensationes—et utrumque probatur per hoc quod cognoscit propositiones contingenter veras et ex eis syllogizat; formare autem propositiones et syllogizare proprium est intellectui; illarum autem veritas est de obiectis ut intuitive cognitis, sub ratione scilicet existentiae suae , sub qua cognoscuntur a sensu—sequitur quod in intellectu possunt inveniri omnes conditiones prius dictae pertinentes ad recordari. Potest enim percipere tempus et habere actum post tempus et sic de caeteris. Et potest breviter recordari cuiuscumque obiecti, cuius potest ipsa memoria sensitiva recordari, quia potest illum actum qui est proximum obiectum intuitive cognoscere quando est et ita recordari postquam fuit. Potest etiam recordari multorum proximorum obiectorum, quorum non potest sensitiva recordari, utpote intellectionis praeteritae et volitionis. Quod enim talium recordetur homo, probatur: quia alias non posset poenitere de malis volitionibus nec etiam praeteritam intellectionem ut praeteritam conferre ad futuram, nec per consequens ex eo quod ista speculatus est ordinare se ad speculandum alia sequentia ex istis. Et breviter destruimur multipliciter , si intellectionum et volitionum non recordamur. Illarum autem non potest aliquis sensus recordari, quia non cadunt sub obiecto alicuius sensus. Ergo ista recordatio

1. om. A.2. om. A.3. om. A.4. omnis add. A.5. destruuntur A.6. om. A.