The Critical Value of Quotations of Scotus' Works Found in Ockham's Writings

by Philotheus Boehner, O.F.M. in Franciscan Studies, Vol. 8, No. 2 · June–August 1948

p. 201

est propria intellectui et hoc ratione obiecti proximi. Est et alia propria non solum ratione obiecti proximi sed remoti, ut est recordatio quae tendit in necessarium ut necessarium ut in obiectum remotum, cuiusmodi est recordatio habens pro obiecto remoto triangulum habere tres. Nam obiectum proximum recordationis, scilicet actus tendens in tale obiectum non potest esse nisi actus partis intellectivae. Sic igitur patet, quod aliqua recordatio est propria intellectui ex ratione utriusque obiecti , scilicet tam proximi quam remoti. Aliqua etiam in ratione obiecti proximi est ita propria quod non posset competere sensui. Aliqua autem ex ratione obiecti proximi competit intellectui, tamen potest competere sensui, utpote si intellectus intuitive intellexit me videre album, et postea intellectus intelligit vel recordatur me vidisse album. Hic quidem obiectum proximum et remotum posset esse obiectum recordationis intellectivae et est, quandocumque collatio fit ex tali recordatione per discursum ad aliud syllogistice concludendum. Alicuius tamen sensitivae, utpote supremae, sensatio praeterita non potest esse obiectum proximum nisi tantum recordationis intellectivae, ut tactum est in articulo praecedenti. Nulla tamen recordatio pertinet ad intellectum inquantum praecise abstractive intelligens.

7. etiam A.

8. ut est/utpote A.

9. actus add. A.

10. om. A.

11. et add. A.