Petrus Thomae on the Stigmata of St. Francis

by Gaudens E. Mohan, O.F.M. in Franciscan Studies, Vol. 8, No. 3 · September–November 1948

p. 287

Secundum dictum est, quod imaginatio potest facere non-praesentia sensu exteriori apprehendendi tamquam praesentia. Unde Augustinus , L. XI, c. 4 in principio , sic dicit: "Sed plurimum differt, utrum sopitis sensibus corporis, sicuti sunt dormientium, aut ab interiori compage turbatis, sicuti sunt furentium, aut alio quodam modo alienatis, sicuti sunt divinantium, aut prophetantium, animi intentio quadam necessitate incurrat in eas quae occurrunt imagines," etc. Ibi enim expresse vult Augustinus quod imaginatio potest hoc facere.

Tertium dictum est, quod imaginatio potest facere hominem deorsum cadere de aliquo, de quo alias non caderet nisi esset ipsa imaginatio. Unde Avicenna , VI Naturalium, P. 4, c. 4: "potest homo ambulare super trabem quae est in media via, sed si pons fuerit super aquam profundam non audet ambulare super eam eo quod imaginatur in [anima] ejus forma cadendi vehementer impressa cui oboedit natura ejus et virtus membrorum ejus, et non oboediunt ejus contrario, scilicet ad erigendum et ambulandum." Haec ille.

Quartum dictum est, quod imaginatio potest facere humorum corporis alterationem ad salutem vel infirmitatem . Unde Avicenna Libro, parte, et capitulo praecedentis dicit sic: "attendere oportet dispositionem infirmi cum credit se convalescere aut sani cum credit se aegrotare; multotiens enim contingit ex hoc ut cum curo roboratur, forma in anima ejus patiatur ex ea ipsius materia, et proveniat ex hoc sanitas et infirmitas, et haec est actio efficacior quam quod agit medicus instrumentis suis." Haec iste.

Quintum dictum est, quod imaginatio potest facere seminis decisionem. Hoc patet per Augustinum , XI De trini., c. 4 in fine , ubi sic dicit: "memini me audisse a quodam, quod tam expressam et quasi solidam speciem feminei corporis in cogitando cernere soleret, ut ei quasi misceri sentiens, etiam genitalibus deflueret ."

Sextum est, quod imaginatio potest in fetus variam formationem. Hoc patet primo per Scripturam : Gen. XXX, de illis virgis decorticatis quas Jacob ante aspectum ovium ponebat tempore coitus. Hoc idem

6. 4 in . . . ] corr. in mg.

8. sicut ms.

10. materia ms.

12. oberit ms.

14. infinitatem ms.

16. in sacris (?) ms.

18. miscitur ms.

7. interl.

9. interl.

11. aberit ms.

13. exiendum ms.

15. mg.

17. 4 in . . . ] corr. in mg.

19. corr. in mg.

b. PL 42, 989.

d. PL 42, 989.

c. De anima, Venice 1520, f. 20v.

e. Gen. 30, 38.