Petrus Thomae on the Stigmata of St. Francis

by Gaudens E. Mohan, O.F.M. in Franciscan Studies, Vol. 8, No. 3 · September–November 1948

p. 288

dicit Augustinus , XI De trini., c. 2 in fine. Hoc etiam probari potest per Hieronymum in Libro De hebraicis quaestionibus , ubi sic dicit: "talis est natura mulierum ut qualem prospexerint vel mente conceperint in extremo voluptatis aestu quo concipiunt talem procreent, necnon et in equarum gregibus apud Hispanias; ita Quintilianus etiam sic excusat [matronam] quae peperit Aethiopem de adulterio, asserens hanc esse naturam contrario quam dixi et repertum est tamen domino esse imaginem talis Aethiopis quam contra lectum positam domina conspiciebat ardentius in actu conjugali." Haec iste. Hujus autem ratio potest esse quoniam hujusmodi semina propter suam teneritudinem et mollitiem sunt facile mutabilia et impressionum receptibilia, et ideo quia ipsa imaginatio habet quandam quasi influentiam super omnes vires inferiores, idcirco qualis motio fit in ipsa imaginatione talis impressio fit in ipsis hujusmodi seminibus.

Sed est hic unum valde dubium. Licet enim imaginatio possit facere alterationem et variationem in ipsis sensibus propter fluxibilitatem et mollitiem ipsorum, unde est quod possit fieri per ipsam imaginationem in fetu aliqua alteratio seu variatio? Constat enim quod ipsum semen non statim convertitur in carnem. Constat etiam quod forma seminis per imaginationem variata seu alterata non manet, immo convertitur in carnem, ita quod adveniente aliqua forma corrumpitur seminis forma. Constat tertio quod actus imaginandi non manet sed transit. Unde ergo est quod per ipsum non manentem possit in fetu aliqua alteratio seu variatio fieri, dubium est. Dicamus quod natura occulte operatur.

De secundo dico quod amor potest in corpore quidquid potest imaginativa seu imaginatio, nam imaginatio ipsa amori subjicitur; ergo et conceptus imaginationis subjicitur amori. Antecedens est evidens et per experientiam et per omnium doctorum sententiam, amor enim movet imaginationem ad imaginandum de re amata et de re odita. Ipse etiam conservat ipsam imaginationem in actu imaginandi vel distrahit ad hujusmodi actum. Ex hoc sequitur quod amor potest facere variationem et alterationem in corpore sicut et ipsa imaginatio non solum interius sed etiam exterius quantum ad colores diversos, sicut patet evidenter.

De tertio dico tria. Primum est, quod imaginatio non potest totaliter super seminum formationem. Hoc patet quoniam si sic,

20. per . . . ] corr. in mg.

22. quo . . . ] mg.

24. imperat ms.

26. adhuc te ms.

21. corr. in mg.

23. corr. in mg.

25. dominam ms.

27. experientiae ms.

f. PL 42, 968.

g. PL 23, 1035.