Petrus Thomae on the Stigmata of St. Francis

by Gaudens E. Mohan, O.F.M. in Franciscan Studies, Vol. 8, No. 3 · September–November 1948

p. 294

Ad aliud, quando arguitur quod amor transformat etc., dico, quod verum est mentaliter non autem corporaliter. Unde bene verum est, quod intensissimus amor Christi quem beatus Franciscus habuit, transformavit ipsum in Christum mentaliter etiam ante impressionem sacrorum Stigmatum, non autem corporaliter eo modo quo fuit per ipsa sacratissima Stigmata transformatus; vel tantum dispositive dispositione, non necessitate sed tantum de congruo.

Ad illud Pauli dicitur quod id secundum Glossam , intelligitur non de istis Stigmatibus. Constat enim quod Ecclesia huiusmodi sibi non attribuit, quod tamen absque dubio faceret si ipsa in suo corpore habuisset. Intelligitur ergo non de Stigmatibus saepedictis, sed de operibus Christo confectibus. Unde Stigmata in corpore meo porto, hoc est, "opera Christo conformia et afflictiones Crucis Christi in affectione habeo." Et hoc est quod dicit Glossa.

GAUDENS E. MOHAN, O.F.M.

Franciscan Institute, St. Bonaventure, N. Y.

66. nihil ms.

q. PL 192, 170.