Petrus Thomae on the Stigmata of St. Francis
by Gaudens E. Mohan, O.F.M. in Franciscan Studies, Vol. 8, No. 3 · September–November 1948
p. 293
virium anima in corpus suum, et tantum valet ad indumenti qualitatem vertendam atque mutandam, quomodo [homo] afficiatur indutus, qui cohaeret indumento suo. Ex eodem genere affectionis et illud est, quod in somnis per imagines illudimur" etc.
Praeterea ad idem arguitur, quia haec est propria ratio amoris, videlicet quod transformet amantem in amatum; ergo tantus et ita intensus Christi amor potuit esse in beato Francisco quod iste transformavit ipsum in Christum amatum.
Praeterea, Apostolus p ad Galatas, ultimo capitulo: Ego autem Stigmata Domini Jesu in corpore meo porto; non ergo solus beatus Franciscus habuit.
Praeterea, domina Helena, ut dicitur, habuit Stigmata etiam cum [lacuna], ut a quibusdam trufatoribus depingitur; ergo non solus beatus Franciscus.
[AD OBJECTIONES]
Ad ista. Ad primum de illo dicto Avicennae dico, quod illud non probatur nec etiam rationabile videtur quod imaginatio in corpore tantam vim habeat. Cum enim effectus naturalis quicumque ex causis similibus possit provenire, unde ergo hoc est quod cum videamus frequenter gallinam contra gallum pugnare et ipsum aliquando devincere, quod numquam hoc quod ipse Avicenna narrat vidimus accidere? Vel si illud dictum Avicennae est verum, potest dici quod adhuc non est simile de excrescentia huius partis unius et uniformitatem(?) habentis. et de tam diversis plagis diversarum partium corporis tantamque in ipsius corporis partibus deformitatem habentibus.
Ad aliud dictum Avicennae dico, quod Avicenna per illud non intelligitur nisi quod imaginatio potest aliquam alterationem et variationem in humoribus facere. Quod concedo, sed ex hoc nihil contra nropositum.
Ad tertium dictum eiusdem patet per idem. Illud enim est verum in materia de qua ipse loquitur. puta in humoribus. Concedo etiam quod imaginatio bene potest movere aliquod corpus localiter ut manum vel pedem. sed hoc nihil ad hoc.
Ad dictum Augustini dico, quod Augustinus loquitur de dominio quod habet imaginatio in seminis decisione et in humoribus, sicut patet ibi per antecedentia et sequentia.
60. tamen ms.
61. quando ms.
62. efficiatur ms.
63. causatus (?) ms.
64. excrescentia . . . ] corr. in mg.
65. eidem ms.