Notitia Intuitiva of Non Existents According to Peter Aureoli, O.F.M. (1322)

by Philotheus Boehner, O.F.M. in Franciscan Studies, Vol. 8, No. 4 · December 1948–February 1949

p. 411

AUREOLI—APPENDIX

1

COMMENTARIUS IN 1 SENTENTIARUM, PROLOGI Q. 1.

MS. Vatic. Borgh. 123, fol. 4va-5rb, Redactio prima.

Opinio Scoti (mg.)

Praetera hic est alia opinio, quod intuitiva concernit actualitatem et existentiam rei, non tantum in ratione obiecti cogniti sed obiecti motivi; et per hoc solvuntur rationes factae contra opinionem praecedentem.

Contra Opinionem Scoti (mg.)

Sed contra hanc opinionem arguo: Quia constat quod Deus de aliquibus secundum omnem opinionem habet notitiam intuitivam, quia notitia visionis, quia re posita actu non est dubium quod intuetur praesentialitatem eius; sed Deus non movetur a tali re ad illam notitiam.

Quod si dicatur quod ista essentia quae continet eminenter illas res movet et (interl.) hic sufficit quod obiectum moveat vel aliquod in quo continetur perfectius quam in se.

Hoc non valet: Tum quia differentia specifica non potest suppleri, sed oportet quod insit formaliter ut rationale homini.

Item: Isti dicunt quod Deus potest intuitivam notitiam creare absque obiecto praesente, quia Deus potest quodlibet absolutum facere sine respectu; res autem non potest fieri sine specifica ratione sui.

Item: Differentia specifica debet esse intrinseca et essentialis; sed motio activa est extrinseca et separabilis quia potest suppleri a Deo.