Notitia Intuitiva of Non Existents According to Peter Aureoli, O.F.M. (1322)
by Philotheus Boehner, O.F.M. in Franciscan Studies, Vol. 8, No. 4 · December 1948–February 1949
p. 412
Item: Natura potest notitiam intuitivam facere sine praesentia obiecti in remotis primo in ludificationibus dormientibus et aegris. Nam Commentator De Somno et Vigilia dicit quod in talibus quando solvitur ligamentum cogitatione moventur species ab interiori ad exterius donec veniant ad sensus et tunc sunt sensus in actibus suis propter quod timentes audiunt sonos et vident apparitiones.
[Alia Opinio]
Praeterea hic est tertia opinio: quod concurrit in ratione obiecti terminantis necessario exigiti. Unde intuitiva arguit rem esse praesentem in sua existentia actuali, ita quod relatio attingentiae in ratione medii unitivi sit de ratione eius, ut intuitiva notitia non sit nisi medium unitivum potentiae cum obiecti actuali existentia.
Contra istam opinionem arguo sic (ut) contra praecedentem: quia intuitiva potest esse de re absente.
Sed ut haec propositio in contrario (?) videatur arguo contra eam primo quia impossibile est quod sit visio et nihil videatur; esset enim visio sine obiecto; sed si res non sit praesens nihil videtur. Et confirmatur quia secundum hoc Deus posset facere quod viderem praeteritum et futurum.
Item impossibile est gustare aut tangere nisi praesens, alias possem bibere vinum nullo existente vino.
Item si posset (ms. possem) intuitiva separari a praesentia obiecti, posset Deus creare actum beatificum sine praesentia essentiae suae.
Sed his non obstantibus dico quod intuitiva potest separari a praesentia obiecti; experientiae enim sensibili (?) est maxime assentiendum, quia experientia facit artem et ex multis experimentis fit universale quod est principium artis et scientiae, 1° Metaphysicae et 2° Posteriorum, signum est rerum (?) sermonum convenientia cum sensibus, Commentator 3° De Anima. Sed experientia docet quod intuitiva potest separari a praesentia