Notitia Intuitiva of Non Existents According to Peter Aureoli, O.F.M. (1322)
by Philotheus Boehner, O.F.M. in Franciscan Studies, Vol. 8, No. 4 · December 1948–February 1949
p. 416
specificam: ipsa est praesentialis actuativa et praesentiae exhibitiva, sive res sit praesens sive non. Abstractiva vero est notitia tendens absenter in rem quantumcumque praesentem nec exhibitiva talis existentiae vel praesentiae rei.
Ex quo patet quod intuitiva est clarior, perfectior et evidentior de praesentia rei quam abstractiva, licet per demonstrationes habita, quoniam abstractiva est rei absentis ut dictum est, sed intuitiva est de re praesenti praesentialiter, immo de absenti praesentialiter.
Et si dicatur, quod talis modus notitiae non est in intellectu, quoniam abstrahit a praesentia, et quia iste modus praesentialis videtur materialis. Dico quod immo. Et patet in beatis, quoniam videbimus eum facie ad faciem; nec debet iste modus, cum sit perfectior et clarior, negari potentiae intellectivae, et qui etiam conveniat sensui.
Notandum autem quod magis proprie diceretur notitia intellectiva duplex: una intuitiva, alia imaginaria vel quasi imaginaria, quasi(?) abstractiva. Tum quia haec transferuntur a visione et imaginatione sensitiva. Tum quia abstractio pertinet ad notitiam universalium quae fit per abstractionem. Tum quia Philosophus et Commentator utuntur hoc vocabulo imaginari per intellectum, non autem isto vocabulo.