Notitia Intuitiva of Non Existents According to Peter Aureoli, O.F.M. (1322)
by Philotheus Boehner, O.F.M. in Franciscan Studies, Vol. 8, No. 4 · December 1948–February 1949
p. 415
esse falsa, quia sic non esset summum bonum intellectus, immo summum malum, quia falsum est malum intellectus, 6° Ethicorum. Et ratio, quare talis visio non potest esse falsa est ex conditione talis obiecti, quod adest omni rei. Et ideo omnis notitia iudicans ipsum in esse realis et actualis praesentiae est vera. Et sicut notitia de rebus immobilibus semper est vera, ex 9° Metaphysicae, de rebus autem mobilibus, quandoque est falsa, sic notitia intuitiva de Deo semper est vera, de omni autem alio obiecto quandoque est falsa.
Quid igitur dicendum de isto articulo? Dico quod istae duae notitiae, intuitiva et abstractiva, non differunt ex parte obiecti, sed ex parte modi cognoscendi, ita quod cum dicitur quod intuitiva est obiecti existentis et praesentis, hoc non debet intelligi obiective sed modaliter tamquam conditio se (interl.) tenens ex parte notitiae. Est enim talis notitia praesentialis, actuativa et exhibitiva praesentiae, non obiective sed modaliter.
Et sunt hic tria notanda: Primo quia aliud est aliquid se tenere ex parte obiecti, aliud ex parte modi cognoscendi. Perpespectivus enim dicit, quod omne quod videt est rectum, unde et quae sunt ante et quae post et quae a latere per speculum et quae videt per radium fractum omnia videt recte et tamen aliqua (alia ms.) non sunt situata recte.
Secundum, quod intuitiva et abstractiva non differunt ex parte obiecti sed ex parte modi. Nomina autem ista translata sunt a sensibus quia intuitiva dicitur a sensibus exterioribus, abstractiva ab interioribus, et tamen istae potentiae non differunt ex parte obiecti, quia quidquid video, possum imaginari.
Tertio quidem differunt ex parte modi, quia notitia abstractiva etsi sit praesentiae et actualis existentiae rei, non est tamen notitia praesentialis, sed requirit absentiam rei nec est actuativa nec exhibitiva existentiae praesentis, sicut patet de astrologo qui in camera dicit eclipsim praesentem non tamen cognoscit ut praesentem et praesentialiter. Intuitiva non est praesentialis et absentis quia exhibet res praesentialiter in esse cognito, dato quod sit falsum, ut patet in experientiis suprapositis.
Dico igitur definiendo notitiam intuitivam per differentiam