Ockham and Aegidius of Rome

by Ernest A. Moody in Franciscan Studies, Vol. 9, No. 4 · December 1949–February 1950

p. 428

habent quod moventur ad plures differentias positionis. Animal enim, quod movetur ex se, habet se ad plures differentias positionis; sic etiam et caelum, quod ex se movetur, quodam modo movetur ad plures differentias positionis. Sol enim, ut alia astra, per motum caelestem non solum tendunt ab oriente ad occidens, sed per illum eundem motum revertuntur ab occidente in oriens.

Ea vero quae non moventur per se, ex se et essentialiter, secundum suum motum naturalem et proprium determinantur ad unam differentiam positionis tantum, sicut patet de gravibus et levibus.

Et ideo, si loquimur de proprio motu gravium et levium, quae non moventur ex se, patet quod tota causa quare requiritur tempus in motu est impedimentum medii. Gravia enim non sunt in potentia essentiali ut sint deorsum, immo ex sua essentia et per se semper habent quod sint deorsum.

(Ms. Merton Coll. 293, f. 98 A)

Et ideo vel sunt actu deorsum, vel si non sint actu ibi, sunt solum in potentia accidentali ut ibi existant.

Sed quando aliquid est in potentia accidentali ad aliquid, ad hoc quod competat ei illud, non indiget nisi removente prohibens. Cum ergo gravia sint in potentia accidentali ut sint deorsum, si tollatur prohibens et impediens, statim erunt deorsum; et quia impediens vel prohibens in tali

modo habent quod moveantur ad plures differentias positionis. Animal enim, quia movetur ex se, moveri habet ad plures differentias positionis.

Sol enim et alia astra, per motum caelestem non solum tendunt ab oriente in occidens, sed per illum eundem motum ab occidente revertuntur ad oriens.

Ea vero quae non moventur ex se, per se et essentialiter, secundum suum motum naturalem et proprium determinantur ad unam differentiam positionis tantum, ut gravia habent tantum deorsum et levia sursum....

....si loquimur de proprio motu gravium et levium, quae non moventur ex se, patet quod tota causa quare requiritur tempus in tali motu est impedimentum medii. Gravia enim non sunt in potentia essentiali ut sint deorsum, immo ex forma sua essentialiter et per se semper habent quod sint deorsum. Generans enim quantum dedit gravi de forma gravis, tantum dedit ei de loco deorsum; quamdiu ergo grave habet formam gravis, tamdiu essentialiter et per se competit ei esse deorsum. Gravia igitur numquam sunt in potentia essentiali ut sint deorsum sed vel sunt actu deorsum, vel si non sunt actu ibi, sunt solum in potentia accidentali ut ibi existant. Non enim possunt esse in potentia essentiali ad talem locum, cum ex se et essentialiter semper habeant quod ibi existant. Sed cum aliquid respectu alicuius est in potentia accidentali ad hoc quod competat ei illud, non indiget nisi removente prohibens. Quia ergo gravia sunt in potentia accidentali ut sint deorsum, si tollatur prohibens et impediens, statim erunt deorsum; et quia impediens ut prohibens in tali motu