Ockham and Aegidius of Rome

by Ernest A. Moody in Franciscan Studies, Vol. 9, No. 4 · December 1949–February 1950

p. 429

motu est solum corpus medium, ideo tota causa quare requiritur tempus in motu gravium et levium, est resistentia medii.

Sed de motu illorum quae moventur ex se, dicitur quod talia secundum quod huiusmodi non habent quod sint in uno loco tantum. Sol enim non habet de se quod sit semper in oriente vel in occidente.

Et ideo cum est in oriente, ad hoc quod sit in occidente non est in potentia accidentali solum.

Et ideo quia sol, quando est in oriente, de se non habet quod sit in occidente semper, si tollatur medium impediens, non statim est in occidente. Et ideo, quod motus corporum supercaelestium sit in tempore, non est causa resistentia medii.

est solum corpus medium, ideo tota causa quare requiritur tempus in motu gravium et levium, est resistentia medii. Patet ergo quid dicendum sit de motu talium.

Sed si non sit quaestio de motu gravium et levium, sed de motu eorum quae moventur ex se, talia secundum quod huiusmodi non habent quod sint in uno loco tantum. Sol enim non habet de se quod semper sit in oriente vel quod semper sit in occidente. Cum ergo est in oriente, ad hoc quod sit in occidente non est in potentia accidentali solum. Non ergo loquendum est de motu caeli vel de motu solis sicut de motu gravium vel levium. Gravia enim cum sunt sursum, quia de se semper habent quod sint deorsum, si tollatur omne impediens, statim erunt deorsum. Sol vero cum est in oriente, quia de se non habet quod sit semper in occidente, si tollatur medium impediens, non statim erit in occidente; propter quod in motu gravium et levium tota causa quare requiritur tempus est resistentia medii; sed in motu caelestium et astrorum, et universaliter in motu eorum quae moventur ex se, tota causa quare requiritur tempus non est impedimentum medii, ut patet per habita.

Secundum, quod etiam si esset quantitas spatii sine medio resistente, non posset grave moveri deorsum, declaratur sic:

(Ockham)

quia motus localis minus habet de transmutatione mobilis, quam aliquis alius motus. Per huiusmodi enim motus minus transmutatur mobile quantum ad suam substantiam quam per aliquem alium motum. Quod quidem non facit ad exigentiam temporis in aliis motibus, multo minus facit in motu locali.

Videmus enim quod causa quare in motu ad formam requiritur tempus, non est quantitas, sed est contraria dispositio existens in materia.

(Aegidius)

Dicendum quod motus localis minus habet de transmutatione mobilis, quam aliquis alius motus. Per huiusmodi enim motus minus transmutatur mobile quantum ad suam substantiam quam per aliquem alium motum. Quod ergo non facit ad exigentiam temporis in aliis motibus, multo minus facit in motu locali.

Videmus enim quod causa quare in motum ad formam requiritur tempus, non est quantitas, sed est contraria dispositio existens in materia.