Ockham and Aegidius of Rome

by Ernest A. Moody in Franciscan Studies, Vol. 9, No. 4 · December 1949–February 1950

p. 430

Si enim materia esset sufficienter disposita ad aliquam formam, et non haberet contrariam dispositionem illi formae, in illo instanti in quo appropinquaret sufficiens activum illi materiae, introduceretur talis forma in tota ista materia; nec refert utrum materia illa esset parvae quantitatis vel magnae: sicut patet de illuminatione aeris a sole, propter quod aer non habet contrariam dispositionem ad lucem.

Sicut ergo est in motu ad formam, sic suo modo est in motu ad ubi, propter quod sicut ratione quantitatis non requiritur tempus in motu ad formam, sed ratione contrariae dispositionis, sic in motu ad ubi non requiritur ratione quantitatis spatii, sed ratione resistentiae vel ratione medii impedientis. Hoc igitur in motu gravium et levium facit medium impediens, quod in motu ad formam facit contraria dispositio in subiecto; quare si esset aliquod spatium vacuum et in eo tolleretur omne medium resistens, mobile pertransiret illud spatium in non tempore.

Si enim materia esset sufficienter disposita ad aliquam formam, et non haberet contrariam dispositionem illi formae, in illo instanti in quo appropinquaret sufficiens activum illi materiae, induceretur talis forma in tota illa materia; nec referet utrum materia illa esset parvae quantitatis vel magnae, quia quantaecumque quantitatis esset, per approximationem ad sufficiens activum, et in instanti, susciperet debitam formam. Videmus enim quod quia aer non habet contrariam dispositionem ad invicem (l lucem?), in illo instanti in quo appropinquat sol ad emispherium nostrum, sol illuminat totam partem aeris sibi obiectam. Sicut ergo est in motu ad formam, sic suo modo est in motu ad ubi, propter quod sicut ratione quantitatis non requiritur tempus in motu ad formam, sed ratione contrariae dispositionis, sic in motu ad ubi non requiritur tempus ratione quantitatis spatii, sed ratione resistentiae vel ratione impedimenti medii. Hoc ergo in motu gravium et levium facit medium impediens, quod in motu ad formam facit contraria dispositio in subiecto; quare si esset aliquod spatium vacuum et in eo tolleretur omne medium resistens, mobile pertransiret illud spatium in non tempore.

15. Cf. Ockham's Quaestiones super libros Physicorum, Qu. 89 (Cod. Vat. Lat. 956, fol. 47v): "Ad hoc dicitur quod causa propinqua quare gravia et levia moventur motu recto est propter impedimentum medii resistentis mobili; cuius ratio est quia illud quod est causa successionis in aliis motibus et est causa successionis in motu locali recto. Sed hoc est contraria dispositio existens in materia, quia si materia non haberet contrariam dispositionem, statim forma introduceretur in instanti; sicut patet in illuminatione medii. Igitur eodem modo contraria dispositio, sine resistentia medii ad mobile, est sufficiens causa successionis in motu locali recto." Ibid., Qu. 90 (fol. 47v): "Iterum, quod si esset quantitas spatii separata sine omni medio resistente, corpus grave non posset moveri deorsum in tempore, sed tantum in instanti. Quod probatur, quia quantitas spatii non est causa successionis in aliis motibus, puta in motu alterationis et augmentationis; igitur non in motu locali. Consequentia est manifesta; antecedens patet, quia causa successionis in aliis motibus est contraria dispositio in materia, qua amota, introducitur forma in instanti."