Ockham and Aegidius of Rome

by Ernest A. Moody in Franciscan Studies, Vol. 9, No. 4 · December 1949–February 1950

p. 432

Ratio autem qua probatur ista conclusio est ad oppositum. Nam contraria dispositio non potest esse causa quare motus est in tempore nisi quia contraria dispositio, et forma inducenda, non possunt esse simul in subiecto. Si enim contraria dispositio esset compossibilis cum forma inducenda, propter contrariam dispositionem non esset talis motus in tempore. Sed sicut contraria dispositio est incompossibilis formae inducendae, ita quod subiectum non potest esse simul sub forma et sua contraria, ita una pars quantitatis spatii est incompossibilis alteri parti, et in situ opposito, ita quod idem mobile non potest simul esse in duabus partibus quantitatis spatii sibi aequalibus. Ergo sicut contraria dispositio est causa quare motus ad formam est in tempore, ita dispositio partium quantitatis spatii sibi aequalium est causa quare motus ad ubi est in tempore; quia idem mobile non potest esse simul in diversis partibus quantitatis spatii sibi aequalibus.

Ideo, quantum ad istum argumentum, dicendum est quod si esset aliquis locus vel spatium carens quocumque alio a quantitate, dummodo esset ibi vera quantitas, et esset ibi extremum distans ab extremo per medium realiter distinctum ab utroque, sive illud medium resisteret mobili illi, sive non, et si posset esse mobile in isto medio, vere iste motus in isto medio esset in tempore; quia ex quo idem mobile non potest simul esse in distinctis locis, necessario prius attinget unam partem medii sibi aequalem, quam aliam; et ita in tempore transiret totum, et non in instanti.

necessario prius pervenit ad medium quam ad extremum; sed grave motum in tali spatio est huiusmodi; igitur etc. Tunc ultra: Omne mobile quod prius pervenit ad medium quam ad extremum, movetur successive et in tempore; igitur grave movetur successive in tali spatio separato ab omni substantia et qualitate. Confirmatur, quia nullum corpus potest moveri de extremo ad extremum nisi attingendo medium. Aut igitur grave motum in tali spatio, quando attingit medium, erit in extremo, aut non. Si sic, igitur idem corpus simul est in duobus locis situaliter distinctis, naturaliter; quod est impossibile. Si non, et postea grave erit in extremo, igitur non transit de extremo ad extremum in instanti sed in tempore.

17. Cf. Quaest. in libr. Phys., Qu. 90 (ms. cit., fol. 48r): "Ad probationem illius antecedentis, dico quod illa ratio est ad oppositum. Nam contraria dispositio non est causa quare motus ad formam est in tempore, nisi quia contraria dispositio et forma inducenda non possunt esse simul in subiecto; quia si contraria dispositio esset compossibilis formae inducendae, propter contrariam dispositionem non esset talis motus in tempore. Sicut igitur subiectum non potest esse simul sub forma inducenda et sub contraria dispositione, et ideo motus ad formam esset in tempore et successivus secundum eos, ita una pars quantitatis spatii est incompossibilis alteri mobili (l parti?), ita quod idem mobile non potest esse in duabus partibus quantitatis spatii aequalibus; et ideo ille motus in tali spatio erit in tempore."

18. Cf. Qu. in libr. Phys., Qu. 90 (ms. cit., fol. 48r): "Ideo dico, quod si esset aliquod spatium carens quocumque alio a quantitate, dummodo esset ibi vera quantitas, et esset ibi extremum distans ab extremo per medium realiter distinctum ab utroque, sive illud medium resisteret mobili sive non, et mobile simul posset esse in isto medio sive non (sic!), vere motus in isto spatio esset in tempore in (et?) successivus; quia ex quo illud mobile non potest simul esse in distinctis locis aequalibus, necessario prius attingeret unam partem sibi aequalem quam aliam, et in tempore transiret totum spatium et non in instanti. Ex quo patet quod successio in motu locali recto est praecise propter quantitatem spatii."