Ockham and Aegidius of Rome
by Ernest A. Moody in Franciscan Studies, Vol. 9, No. 4 · December 1949–February 1950
p. 433
(fol. 98r B)
Et quando dicitur quod per motum localem minus transmutatur mobile, quantum ad substautiam suam, quam per aliis motibus, ergo quod non facit ad exigentiam temporis in aliis motibus multo minus in motu locali - dicendum quod si propositio sit universalis, consequentia non valet; quia quamvis quantitas non faciet ad exigentiam temporis in aliis motibus, facit tamen hoc in motu locali. Et ratio est quia in aliis motibus, puta in motu ad formam, tota quantitas potest simul recipere et simul retinere formam ad quam est motus, sicut totum corpus potest simul recipere et simul retinere albedinem et aliam qualitatem ad quam potest esse motus. Sed tota quantitas secundum quam debet esse motus localis, non potest simul recipere nec simul retinere mobile; immo, quando mobile est in medio inter sursum et deorsum, nec est sursum nec deorsum. Et ideo, quamvis quantitas non faceret motum ad formam esse in tempore, faceret tamen motum localem esse in tempore, sicut declaratum est. Et ita, minus habere de transmutatione mobilis, vel non minus, nihil facit ad hoc quod quantitas facit motum esse in tempore vel non esse in tempore.
Item, aliud falsum accipitur in praedicta declaratione, quia aliquando potest motus esse in tempore, quamvis non sit in subiecto contraria dispositio. Sed de hoc magis patebit in fine.
Item, aliud falsum accipitur in praedicta declaratione, videlicet quod quaecumque moventur se ex se, non determinantur ad aliquam differentiam positionis; quia, sicut ostendetur octavo huius, gravia et levia moventur ex se et tamen, sicut ibi ostendetur, moventur ad determinatam differentiam positionis. Et ibi solventur auctoritates quae videntur esse in contrarium.
Item, aliud falsum accipitur ibidem, quod tota causa quare requiritur tempus in motu gravium et levium est resistentia medii, secundum intentionem suum quod quantumcumque medium esset realiter quantum, si non resisteret non faceret motum esse in tempore. Illoc enim falsum est, quia sola distantia terminorum in quibus mobile non posset simul esse, sufficeret ad hoc quod motus esset in tempore, si antecedens esset possibile.
Item, aliud falsum dicitur ibi, scilicet quod causa praecisa quare gravia moventur in tempore ex resistentia medii, est quia gravia non moventur ex se. Nam tunc, quod movetur ex se, quamvis medium non resisteret, posset moveri in tempore; quod falsum est, quia si animal, quod movetur ex se secundum istos, vellet moveri, ita moveretur in tempore sicut grave. Nec plus faceret eum moveri in tempore, quia movetur ex se, quam faceret grave quia non movetur ex se.
19. Cf. Qu. in libr. Phys., Qu. 90 (ms. cit. fol. 48r): "Ad rationem in oppositum dico quod quamvis quantitas spatii non faciat motum alterationis esse in tempore, tamen facit motum localem rectum in tempore; et ratio est, quia in motu alterationis potest totum mobile simul recipere, sicut simul retinere; mobile localiter immo. Ad quam (?) quando mobile est in una parte quantitatis non est in alia, sicut quando mobile est in medio inter sursum et deorsum, nec est sursum nec deorsum. Et ideo, quamvis quantitas non faciat motum ad formam esse in tempore, tamen bene potest facere motum localem rectum esse in tempore."