A Terminus Ante Quem for the Commentary of Alexander of Hales
by Kilian F. Lynch, O.F.M. in Franciscan Studies, Vol. 10, No. 1 · March–May 1950
p. 59
TEXT VIII
COMMENTARIUS ALEXANDRI
Si vero quaeratur de voto continentiae utrum recipiat commutationem, dicendum quod non secundum genus rei. Et sic intelligitur cum communiter dicitur..... Non autem fit commutatio cuiuscumque in quodcumque melius, sicut patet in II, De voto et de voti redemptione, c. PERPENDIMUS, ubi dicitur quod redemptio illa de constructione altaris non sufficiebat voto ieiunii in singulis sextis feriis in pane et aqua. Oportet enim si poenale (A 173c) fuerit votum mutari in poenale; aliter non esset satisfactorium.
Alexander, Commentarius in Quartum Sententiarum, A 173bc; P mut.; E 306a; T 173c)
The present passage is of interest since it helped to identify the Commentary. The explicit quotation again verifies itself fere ad verbum in the text of the Compilation omitted by Raymund.
TEXT IX
COMMENTARIUS ALEXANDRI
Postea quaeritur si coniugati, in quibus est subsecuta carnalis copula, possint negare debitum, uno proponente firmiter converti ad monasterium, De quo Extra I, De conversione coniugatorum, CONIUGATUS, ubi dicitur: "Dum utrorumque corpus, unum coniugii copulatione factum sit, incongruum est partem converti et partem in saeculo manere." Nisi ergo profiteatur mulier continentiam, vel absolvatur a voto coniugali tenetur vir reddere debitum pro loco et tempore.
(Alexander, Commentarius in Quartum Sententiarum, A 167c; P mut.; E 297r; T 176r)
The present canon, as indicated by the italicized material in the righthand column, was considerably abbreviated by Raymund in his edition of the Decretals; when Alexander quotes the italicized material ad verbum he is not then using the edition of Raymund, but rather the First Compilation.
COMPILATIONES ANTIQUAE
PERPENDIMUS etc. Ceterum de voto quod ipsum comitem fecisse, proponis, ut scil. feriis sextis singulis in pane ieiunaret et aqua, non videtur, quod redemptio illa sufficiat de altari construendo, cum quamvis voluntarium sit vovere, ex necessitate tamen vota inita sunt solvenda.
C. II, c. 4, De voto et voti redemptione, (3, 21) (Friedberg, p. 87) Non ponitur a Raymundo.
COMPILATIONES ANTIQUAE
CONIUGATUS..... ad monasterium converti desiderans, prohibetur suscipi nisi uxor eius convertatur. Nam dum unum utrorumque corpus coniugii copulatione sit factum, incongruum est, partem converti et partem in saeculo remanere; nec recipietur apud Deum illius viri conversio cuius sequitur coniugalis foederis prostitutio.....
C. I, c. 5, De conversione coniugatorum (3, 28) (Augustinus, p. 198; Friedberg, p. 580) c. 5, X (III, 32)