A Terminus Ante Quem for the Commentary of Alexander of Hales

by Kilian F. Lynch, O.F.M. in Franciscan Studies, Vol. 10, No. 1 · March–May 1950

p. 60

TEXT X

ALEXANDRI COMMENTARIUS

Et Extra, IV, De sponsalibus et matrimoniis: "Si quis huiusmodi clandestina vel interdicta coniugia inire praesumpserit in gradu inhibito etiam ignoranter, soboles de tali coniunctione suscepta illegitima censeatur." Et idem, ibi, de matrimonio contracto in tribus primis gradibus. Praeterea,

IBIDEM dicitur generalius de clandestinis et prohibitis coniugiis: "his qui taliter copulari praesumpserit, etiam in gradu concesso, condigna poenitentia imponatur", et haec dirimenda sunt. Et dicitur Extra, I, De matrimonio contracto contra interdictum Ecclesiae: "quod contra interdictum et ordinem Ecclesiae constat esse ratum, factum non habetur tamquam inordinatum." Et,

eodem titulo, de clandestinis, EX LITTERIS, dicitur quod "si non alia causa impediat, nisi quod defuit solemnitas in facie Ecclesiae celebranda, quae propter tempus quadragesimae non potuit exhiberi, si contractum fuerit, non dissolvatur."

(Alexander, Commentarius in Quartum Sententiarum, A 168a; P mut.; E 297v; T 176v)

COMPILATIONES ANTIQUAE

CUM INHIBITIO copulae coniugalis sit in ultimis gradibus revocata, ea in aliis volumus districte servari . . . . . Si quis vero huiusmodi clandestina vel interdicta coniugia inire praesumpserit in gradu prohibito, etiam ignoranter, soboles de tali coniunctione suscepta prorsus illegitima censeatur . . . . .

C. IV, c. un. De clandestino matrimonio (4, 2) (Augustinus, p. 668; Friedberg, col. 679) c. 3, X (4, 3) (ibi De clandestina desponsatione, Quum inhibitio)

. . . . "Sed et hiis, qui taliter praesumpserint, etiam in gradu concesso copulari, condigna poenitentia iniungatur."

Ibid.

VIDETUR NOBIS . . . . nam quod contra interdictum et ordinem Ecclesiae factum est, ratum non haberi tamquam inordinatum, tam divinae quam humanae legis auctoritas proclamat."

C. I, c. 1, De matrimonio contra interdictum Ecclesiae celebrato (4, 17) (Augustinus, p. 258) c. 3, X, Qui matrimonium accusare possunt vel contra illud testari (4, 18) (Friedberg, col. 718)

EX LITTERIS venerabilis fratris nostri Cantuariensis archiepiscopi, Apostolicae Sedis legati, ad nos pervenit quod, quum G. de Sancto Leedegario M. filiam suam absentem cuidam iuveni, R. nomine, desponsasset, postmodum, quibusdam ipsius mulieris consanguineis procurantibus, memoratus R. cum ea praesente per verba praesentis temporis, contraxit, sicut dicitur, matrimonium; fide . . . . . nihilque defuit nisi solemnitas in facie Ecclesiae celebranda quae propter tempus quadragesimae tunc non potuit effectui mancipari . . . . .

C. I, c. 3 De matrimonio contra interdictum Ecclesiae celebrato (4, 17) (Augustinus, p. 258) c. 2, X (4, 16) (Friedberg, col. 708) (Tit. De matr. contracto contra interdictum Ecclesiae)