De Elementis Traditionalibus Justitiae in Primaeva Schola Franciscana

by Hermenegildus Lio, O.F.M. in Franciscan Studies, Vol. 10, No. 2 · June–August 1950

p. 168

ad summam dignitatem extulerit.

Notandum quidem quod Plato non satis clare expressit sociales relationes per justitiam regulatas, quod tamen neque destruit, neque minuit eius ideam fundamentalem circa excellentiam justitiae.

2. A ristoteles diffuse et ex professo de justitia pertractavit in libro quinto ethicorum ad Nicomachum.

Antequam doctrinam ibi contentam summatim recenseamus, necessarium est quaerere num nostri Auctores aliquomodo praedictum fontem cognoverint. Ad hoc probandum sufficit loqui tantum de illis, qui ante libri quinti ethicorum translationem ex graeca in latinam linguam scripserunt, exclusis igitur Bonaventura et quarta parte Summae fr. Alexandri.

Etiam nos excludimus ante a. 1245 lectionem directam illius libri quinti, sed affirmamus, et in sequentibus comprobabimus, ipsius libri cognitionem indirectam, scilicet ex Averrois Commentario, quod a latinis cognoscebatur jam pluribus annis ante praedictam translationem. De facto

18. Op. cit., p. 20-21: "Per vero, in essa appaiono fuse la valutazione morale e quella giuridica... mentre è pur d'uopo... determinare che cosa sia il - proprio - di ciascuno... Il pensiero platonico ha bensì tentato di raggiungere anche tale determinazione, specialmente col distinguere le funzioni delle diverse classi dei cittadini componenti lo Stato; ma appunto il disegno della Republica, qual'è tracciato in Platone, contiene in questo proposito tanti elementi empirici ed arbitrarii, che è per sè la migliore dimostrazione dell'insufficienza di quel principio per risolvere appieno il problema della giustizia".

19. Cfr. DOUCET, Prol., p. CXIII, nota 2: "Versio certe anterior est anno 1249, cum iam tunc adhibeatur in IV Sent. S. Alberti... Ex altera parte certe posterior est anno 1240 vel immo 1244, teste Hermanno Alemanno... Utcumque versio non videtur Parisiis innotuisse multum ante 1249, cum antea ignoretur a S. Alberto Magno, cuius silentium hac de re vim habet argumenti". Circa ethicae aristotelicae integram traductionem cfr. nota 7.

20. Constat enim S. Bonaventuram Commentarium super Sententias scripsisse inter aa., 1249-1251: cfr. DOUCET, op. cit., p. CCXLVI b, et B. PERGAMO, qui etiam dicit ipsum opus completum fuisse circa a. 1254: "Alcune fonti delle questioni intorno alla contrizione della Somma di Allesandro d'Hales," Studi Francescani, 34 (1937), 302.

21. Constat enim talem partem Summae post Commentarium bonaventurianum redactam fuisse, immo probabiliter inter aa. 1255-1260: cfr. DOUCET, op. cit., p. CCCLVI b; PERGAMO, loc. cit.

22. Versio enim arabico-latina Ethicae completa fuit jam a. 1240, interprete Hermanno Alemanno una cum Commentario Averrois, ut etiam edita fuit una cum Aristotelis operibus apud Juntas, Venetiis 1550: cfr. DOUCET, op. cit. p. CXIII a. In illo autem Commentario Averrois explicatur etiam liber quintus aristotelicus, ubi loquitur de ju-